Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

offerimus ergo et nos uobis o carissimi parentes, pignus pari quidem illorum sed tamen gratiore suffragio. offerimus enim pignus non incognitum sed domesticum, non alienum sed proprium, nec, ut illi oratores, et sibi et iudicibus extraneum sed nobis simul uobisque commune: quae uos utique uestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem sed ad uestrorum reuocat caritatem, nec alienos uobis aliena sed uestros uestra commendat, neque id orat, ut eos ametis, quos numquam ante uidistis, sed ut eos non oderitis quos, puto, non diligere non potestis.

uestrum ideo, parentes carissimi, negotium uestra res est; uester id a uobis animus uestra [*]( 7 solatiis sic etiam C 11 praecati (ut §. 9 pce et sic fere ubique) C 12 filii mutamur (sic) C 13 utamur Pithoeus ut amor C 16 latu ri. (sic) C 17 familiae (sic) C paruolos (item infra paruolorum) C 18 exorauerunt (sic) C 24 que uos C indolis C 29 non (ante potestis) quod in sua Baluzii editione intercidisse monet Halmius, in quarta edit. non deest )

209
caritas deprecatur. ne, quaeso, tantum nobis irascamini, ut nec nobis consulatis, supplicante nobis * » * commune pignus per nos simul atque nobiscum, et primam paene ad uos uocem pro nostri emittit offensa. infelix prorsus eius et miseranda condicio, quae auos suos ex parentum primum reatu coepit agnoscere.