Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
miseremini, quaesumus, innocentiae eius miseremini necessitatis: cogitur quodammodo pro offensa suorum iam supplicare quae adhuc nescit quid sit offendere. laesus quondam Niniuitarum peccatis deus uagitu infantium et ploratione mollitus est. nam licet totum legamus luxisse populum, praecipuam tamen misericordiam meruit sors et innocentia paruolorum, dicente ad Ionam deo: si ualde contristatus es super cucurbitam. et paulo post: ego non parcam super Niniue ciuitatem magnam, in qua commorantur plus quam centum uiginti milia, qui non cognouerunt sinistram suam aut dexteram, declarans scilicet propter sinceritatem innocentium se etiam culpis nocentium pepercisse.
sed quid ego de dei misericordia loquor, qui non tantum postulata tribuit, sed interdum etiam non sperata largitur tantoque, si dici licet, maior est hominibus humanitate et beniuolentia quanto potestate atque natura?