Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ne, quaeso, ergo molestum uobis sit quod referre aliquid deo cupio, cui omnia repensare non possum. pleni estis solaciis iucundissimis pleni pignoribus carissimis pleni benedictione diuina: praeter peculiarem mei causam uestrum negotium referre deo gratiam iubet, debere me ei arbitror, quod nobis tanta concessit. sed haec hactenus: sufficienter enim iam per nos, o carissima soror, precati sumus, reliqua sunt agenda per filiam. utamur ergo (honeste enim pro
reconciliando parentum affectu cuncta temptantur), utamur illorum more et exemplo, qui ultimo causarum loco aliqua nonnumquam ad commouendam iudicum misericordiam proferebant laturis sententiam disceptatoribus, aut lamentantes matres familias aut sordidatos senes aut plorantes paruolos ingerentes, scilicet ut qui superiora causae uerbis iam exorauerant, posteriora rebus ipsis perorarent.