De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

Gothorum gens perfida sed pudica est, Alanorum impudica sed minus perfida, Franci mendaces sed hospitales, Saxones crudelitate efferi sed castitate mirandi: omnes denique gentes habent sicut peculiaria mala ita etiam quaedam bona. in Afris paene omnibus nescio quid non malum. si accusanda est inhumanitas inhumani sunt, si ebrietas ebriosi, si falsitas fallacissimi, si dolus fraudulentissimi, si cupiditas cupidissimi, si perfidia perfidissimi. impuritas eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, quia illis quae supra diximus malis aliarum gentium uitia, his autem etiam sua ipsa uicerunt.

XVI. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram ac sedem hominum, sed ut Aetnam putes impudicarum fuisse flammarum? nam sicut Aetna intestinis quibusdam naturae feruentis ardoribus sic illa abominandis iugiter fornicationum ignibus aestuauit. nec uolo in hac re adsertionibus meis credi, testimonium requiratur. generis humani. quis non omnes omnino Afros generaliter impudicos sciat nisi ad deum forte conuersos, id est fide ac religione mutatos?

sed hoc tam [*]( 4 omnem B 5 etsi ex et se A eorr. m. 2: et B 7 immores A de] in B 10 feręae sed ae puncta A: ferreae B 12 Frances B 17 ebriosi sunt B(T) 20 aliorum praeter BT etiam A, quod Halmius non admot. 24 ethnam B (T) item paule post ethna 26 feraentes B 29 impudicos generaliter B, idem statim forte ad deum )

177
rarum est ac nonum quam rarum uideri potest quemlibet Gaium non esse Gaium aut quemcumque Seium non esse Seium. tam infrequens enim est hoc et inusitatum, impudicum non esse Afrum, quam nonum et inusitatum Afrum non esse Afrum. ita enim generale in eis malum impuritatis est, ut quicumque ex eis impudicus esse desierit, Afer non esse uideatur. nec discurram per loca singula aut cunctas discutiam ciuitates, ne studiose uidear quaerere atque inuestigare quae dicam.

una tantum uniuersarum illic urbium principe et quasi matre contentus sum, illa scilicet Romanis arcibus semper aemula, armis quondam et fortitudine, post splendore ac dignitate. Carthaginem dico et urbi Romae maxime aduersariam et in Africano orbe quasi Romam: quae mihi ideo in exemplum ac testimonium sola sufficit, quia uniersa penitus, quibus in toto mundo disciplina rei publicae uel procuratur uel regitur, in se habuit.

illic enim omnia officiorum publicorum instrumenta illic artium liberalium scolae illic philosophorum officinae cuncta denique \\ uel linguarum gymnasia uel morum: illic quoque etiam copiae militares et regentes militiam potestates illic honor proconsularis illic iudex cotidianus et rector, quantum ad nomen quidem proconsul, sed quantum ad potentiam consul: illic denique omnes rerum dispensatores et differentes inter se tam gradu quam uocabulo dignitates, omnium, ut ita dicam, platearum et competorum procuratores, cuncta ferme et loca urbis et membra populi gubernantes.