De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
dissimillima inter se genera metallorum sacer sermo memorauit. et quomodo in eodem conflatorio res diuersae conflantur? scilicet quia in diuersitatibus metallorum dissimilitudo hominum designatur. et ideo etiam argentum, id est nobilioris materiae metallum, isdem ignibus datur, quia naturae nobilioris ingenium uita degenerante damnarunt. sicut etiam de principe Tyri dixisse legimus dominum per prophetam: fili hominis, accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: haec dicit dominus deus: tu consignatio similitudinis, et corona decoris in deliciis paradisi fuisti: omnem lapidem optimum indutus es, sardium et topazium et smaragdum. et iterum argento, inquit, et auro implesti thesauros tuos, a multitudine negotiationis implesti promptuaria tua.
quae omnia numquid non talia sunt, ut specialiter de Afris dicta, uideantur? ubi enim maiores thesauri ubi maior negotiatio ubi promptuaria pleniora? auro, inquit, implesti thesauros tuos a multitudine negotiationis tuae. ego plus addo: tam diuitem quondam Africam fuisse, ut mihi copia negotiationis suae non suos tantum sed etiam [*]( 2 Ezecb. 22, 18 14 Ezech. 28, 11 19 Ezech. 28, 4 ) [*]( 1 sermonis sacri ut uid. B; in A (Tv) certe est sacri sermonis quod Halmius non adnot., qui idem paulo ante dissimilis ex A (praeter B) adfert; ego dissimile bis enotaui 2 commixti* (sic) A (non m. 1 ut ait Halmius) 3 stagno AB (rell.) et in B 6 impermixtionem A 7 igne B 8 res diuersae conflantur in v corrt Brassicanus: res diuersa (-sas B) conflatur AB Halmius 9 confla. torio ex -turio A corr. m. 2 11 hisdem A 12 uita degenerante] cf. adn. ad p. 160, 5 et Ad EccZ. JI 22 13 de B 8. I. 17 delitiis ex dilitiis A corr. m. 2 optimum] preciosum B 18 thopatium A topatium B m. 1 19 argentum in quid B 20 promtuaria B 26 suos cum edd. HcUmius: suas AB )
quomodo Africanae potentiae et hoc competit aut quemadmodum proiecta esse uidetur in terram? quomodo nisi quia, quando amisit potentiae ueteris altitudinem, quasi caelestem perdidit dignitatem? et educam, inquit, ignem de medio tui, hic te deuorabit. quid hac re uerius? de media quippe eorum iniquitate ignis peccati exiit, qui felicilotatem prioris temporis deuorauit. et omnes, inquit, qui nouerunt inter nationes, contristabuntur super te. conuenire illis hoc non putemus, si non euersio Africani soli luctus est generis humani. perditio, inquit, factus es et non eris amplius in aeternum. in perditionem iam illic deducta omnia satis constat: superest ne malorum praesentium poenas etiam aeternorum continuatio consequatur.
XV. Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae deus. nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, ita se res habet, ut pati posse uideatur. quid enim piaculorum est non illic semper admissum ? nec de omnibus dico, quia et enormia fere sunt et sciri ac dici tanta non possunt. de sola uel maxime obscenitate impuritatum loquor et, quod est grauius, sacrilegiorum. praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, uitium totius generis humani: praetereo auaritiae inhumanitatem, proprium est Romanorum paene omnium malum: relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis; [*]( 1 Ezech. 28, 17 7 Ezech. 28, 18 10 Ezech. 28, 19 13 Ezech. 28, 19 ) [*]( 4 aut ex ut A corr. m. 2 5 quS ammodum A 6 quia B s. I. 7 perderet B 9 medio A 14 imperditionem A illic iam B 16 aeterna B 21 inormia praeter B et A habet m. 1 scire A 22 quid B 24 Cest totius, malim> Halmius, cui eidem paulo post \'scribendum uidetur communis (uel commune) est\'; , neutrum crediderim; immo Saluianus suo more dictionem uariasse putandus est; (ceterum in A sic interpungitur locus: humani praetereo. Auaritiae etc.) 25 quod proprium B 26 ebriaas 8. scr. m. 2 ti (sic) A ignobilibusque ex -qui A corr. m. 2 commune«*ceatur (sic) A sed e in commane uoce ex i corr. )
etsi specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. nam sicut in sentinam profundae nauis conluuiones omnium sordium, sic in mores eorum quasi de omni mundo uitia fluxerrunt. nullam enim improbitatem scio, quae illic non redundauerit, cum utique etiam paganae ac ferae gentes, etsi habent specialiter mala propria, non sint tamen in his omnia execratione digna.