De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
hac ergo tantum contenti sumus ad exemplum ac testimonium ceterarum, ut intellegamus sci-\' licet quales illae fuerint ciuitates, quae minores habuerunt [*]( 1 Gaiuum A utroque loco, gauH et gauium B 2 Seium] seuum B utroque loco 3 est enim B 8 studiose ex studiosi A corr. m. 2 11 splendorem et dignitatem AB(Ttv) splendore et dignitate edd. 12 urbi ex urbe A corr. m. 2 maximae ex maxima A mut. m. 2, idem statim orbe ex urbe 16 illis super s scr. c m. 2 A. 17 phylosophorum A phylosoforum B 18 gimnaaia A (de linguarum cf. ad praef. 1) 19 militares ex -ris A corr. m. 1 20 cotidianus iudex B 24 compaorum A competorum B cf. Iftmc. III 27 habuerunt B corr. ex fuerunt\' ) [*]( VIII. ) [*]( 12 )
uideo enim quasi scaturrientem uitiis ciuitatem, uideo urbem omnium iniquitatum genere feruentem, plenam quidem turbis sed magis turpitudinibus, plenam diuitiis sed magis uitiis, uincentes se inuicem homines nequitia flagitiorum suorum, alios rapacitate alios impuritate certantes, alios uino languidos alios cruditate distentos, hos sertis redimitos illos. unguentis oblitos, cunctos uario luxus marcore perditos, sed paene omnes una errorum morte prostratos, non omnes quidem uinolentia temulentos sed omnes. tamen peccatis ebrios. populos putares non sani status non sui sensus, non animo incolumes non gradu, quasi in morem crapulatarum turbarum cateruatim in se ruentes.
iam uero illud cuiusmodi aut quam graue, genere quidem dispar, sed iniquitate non dispar, nisi in hoc dispar forte quia maius. proscriptiones dico orfanorum uiduarum afflictiones pauperum cruces: qui ingemescentes cotidie ad deum ac finem malorum inprecantes et, quod grauissimum est, interdum ui nimiae amaritudinis etiam aduentum hostium postulantes, aliquando a deo impetrarunt, ut euersiones tandem ac barbaris in commune tolerarent, quas soli a Romanis ante tolerauerant.
XVII. Sed esto haec omnia praetermittantur, quia et in omni ferme aguntur orbe Romano et spopondi me de his [*]( 1 procurationes ex -nis Å corr. m. 2 3 professionis B 4 praecipnae punct. a poster. A 5 me om. AJB (rell.); in v marg. adscr. Brassicanus 6 scaturientem s. scr. alt. r m. 2 A cf. ad 1 43 10 crudelitate ex A aclnot. Ealmius 11 unguentis ex -tes A eorr. m. 2 14 omnes et ebrios et populos A corr. ex omnis, ebrius, populus tamen om. B 15 incolomes AB 16 immorem Å inae.rnentes (sic) A: inseruientes B 18 & post iniquitate 1. I. m. 2 A 20 ingemiscentes ex ingemescentes A mta. m. 2 23 euersionem B 24 ante (a tn. 2 add.) romanis B 27 omni ex omne A corr. m. 2 item post orbe ex urbe)
latronum quodammodo excubias uidexes commeantium uiatorum spolia captantes, qui insidiarum frequentium densitate ita omnes admodum calles omnes anfractus ac diuerticula saepsissent, ut nullus ferme tam cautus. esset, qui non in aliquos insidiarum laqueos incurreret, etiam qui se de plurimis expedisset. faetebant, ut ita dixerim, cuncti urbis illius ciues caeno libidinis, spurcum sibimetipsis mutuo impudicitiae nidorem inalantes.