De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XIII. Potuerunt ergo illic degere nec timebant. sed illa utique caelestis manus, quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam ad uastandam Africam transire cogebat. ipsi denique fatebantur non suum esse quod facerent: agi enim se diuino iussu ac perurgeri. ex quo intellegi potest quanta sint mala nostra, ad quos uastandos atque cruciandos ire barbari compelluntur inuiti secundum illud scilicet, quod uastator terrae Israheliticae rex Assyriorum ait: numquid sine domini uoluntate ascendi ad locum istum? dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc et demolire eam. et alibi sacer sermo: haec dicit dominus. exercituum, deus Israhel: ecce ego mittam et ad- \' sumam Nabochodonosor regem Babylonis seruum meum, ueniensque percutiet terram Aegypti.

unde agnoscere possumus cuncta quidem, quae adfliguntur, iudicio dei percuti, sed tamen, ut saepe memoraui, propter peccata subuerti. ac per hoc quicquid actum est peccatis non deo [*]( 17 Isa. 36, 10 20 Hierem. 25, 8. 48, 11 ) [*]( 1 intra B s. Z. ut non corr. B ex non 2 inlQsae ex inlęla A corr. m. 2 8 eto s. scr. e m. 2 A 4 etiam om. B in bellando B contriuerat 8. a acr. n m. 2 A, item statim metuebat 7 factum B contigerat ex contegerat d corr. m. 2 12 uastandtt A cfr. supra §. 26 18 cogebant punct. n A 14 ee* dinino iusso (super o scr. m. 2 u) A perurgeri ex -re A corr. m. 2 17 a.it A fuit absque dubio aut ut habet B (T tv) 21 mittam adsummum (sic) A 22 Nabuchodonosor B babilonis A 23 ueniens quipercuti etterram (sic) A 24 possimne super i scr. u m. 2 A cunctos quidem, qui coni. Bittershusius )

173
adscribendum, quia recte illi rei factum adscribitur, quae ut quid fieret exegit. nam et homicida, cum a iudice occiditur, suo scelere punitur, et latro aut sacrilegus, cum flammis exuritur, suis criminibus concrematur.

unde et quod Wandali ad Africam transierunt non est diuinae seueritati sed Afrorum sceleri deputandum; graui enim eos, antequam illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt. et ideo intellegere debemus, quia pietatis diuinae fuit, quod poenam diu debitam distulit, piaculorum autem et criminum, quod aliquando peccator populus quae merebatur excepit. nisi forte Afros hoc non meruisse credimus, cum utique nulli magis, utpote in quos omnia simul improbitatum atque impuritatum genera confluxerint.

ceteri enim homines, etsi nonnullis uitiorum flagitiis obligati sunt, quibusdam tamen non implicantur, etsi uinolentia non carent maliuolentia carent, etsi libidine aestuant rapacitate non saeuiunt: multos denique, etsi accusat incontinentia corporum, . simplicitas commendat animorum. in Afris uero paene omnibus nihil horum est, quod ad utrumque pertineat, id est bonum aeque ac malum, quia totum admodum malum. adeo exclusa naturae originalis sinceritate aliam quodammodo in his naturam uitia fecerunt.

XIIII. Exceptis enim paucissimis dei seruis quid fuit totum.

Africae territorium quam domus una uitiorum, aeneo illi similis, de quo propheta dicit; o ciuitas sanguinum! aeneum, in quo est aerugo, non exiit de eo, quia sanguis non exiet de e o ? ciuitatem, ut uidemus, aeneo et iniquitatem sanguini comparauit, ut intellegamus scilicet sic esse in ciuitate populi iniquitatem, sicut in aeneo sanguinem [*]( 24 Ezech. 24, 6 ) [*]( \'2 exigit A 5 seueritatis sed s fin. in ras. A 11 utpote ex utpute A corr. m. 1 13 flagitiorum uitiis B 19 ammodum A 20 sinceritate ex sentiritate A corr. m. 2 23 territorum a. scr. ult. syll. i A 25 exit B, item statim pro exiet 26 ciuitate et uidimus et sanguine A 27 comparauit B corr. ex comparamus )

174
bullientem. non dissimile autem est huic illud sermonis sacri: factae sunt mihi domus Israhel commixtae omnes ae ramento et ferro et stanno et plumbo, in medio argentum permixtum est. propterea dic haec: sic dicit dominus deus: pro eo, quod facti estis omnes in permixtionem unam, conflabo uos et insufflabo in uos in igniirae.