De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed hinc iam et superius satis dictum est et adhuc forte dicetur, nec opus est ut de hoc amplius disseramus, ubi dei iuge iudicium est. quid enim uel de nobis uel de Gothis ac Wandalis deus iudicet res probat: illi crescunt cotidie nos decrescimus, illi proficiunt nos humiliamur, illi florent et nos arescimus. ut uere in nos ueniat dictum illud, quod de Saul ac Dauid ait sermo diuinus: quia Dauid erat proficiens et semper se ipso robustior, domus autem Saul decrescens cotidie. iustus est enim, ut propheta ait, iustus est dominus et rectum iudicium suum. [*]( 10 Hierem. 8, 8 11 Hierem. 7, 4 26 II Reg. 3, 1 28 Psal. 118, 137 ) [*]( 5 religiosae B 13 direxeritis Vulgata: dixeritis AB (reZl.) 14 et aduenae B 19 superfiuae punct. a A 20 dicendum (dicendtL wnde primum dicenda tum crebra permutatione u et o lift. dicendo) scripsimus: dicendo A dicetur BHaimius 23 probant B 28 iuHtus iterum in fin. lin. A )
XII. Iudicamnr itaque etiam praesente iudicio a deo, et ideo excitata est in perniciem ac dedecus nostrum gens ignauissima, quae de loco ad locum pergens de urbe in urbem transiens uniuersa uastaret. ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam proximam, nomine barbaram dicione Romanam: post cuius primum exitium arsit regio Belgarum deinde opes Aquitanorum luxuriantium et post haec corpus omnium Galliarum, sed paulatim id ipsum tamen, ut, dum pars clade caeditur, pars exemplo emendaretur.
sed ubi apud nos emendatio aut quae pars Romani orbis quamuis afflicta corrigitur? omnes enim, ut legimus, declinauerunt, simul inutiles facti sunt. et ideo propheta ad deum clamat et dicit: percussisti eos et non doluerunt, adtriuisti eos et renuerunt accipere disciplinam: indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. quam uere autem etiam hoc in nos cadat res ipsa indicat.
uastata est diu Gallia: ergo emendata est, cum in uicino esset, Hispania? nec inmerito, quia nullus erat omnino timor nulla correctio, flammis, quibus arserant Galli, Hispani ardere coeperunt. in quo illud est, ut supra dixi, sceleratissimum et grauissimum, quod cum arserint, ut ita dicam, membra hominum peccatorum, curata non sunt uitia peccantium. et ideo compulsus est criminibus nostris deus, ut hostiles plagas de loco in locum de urbe in urbem spargeret et excitas paene ab ultimis terrae finibus gentes etiam trans mare mitteret, quae Afrorum scelera punirent. quid enim ?
numquid abductae [*]( 10 Paal. 13, 3. 52, 4 12 Hierem. 5, 3 ) [*]( 1 praesenti ex praefiente A corr. m. 2 idem post imperniciem 2 ignamBsima om. ed. PUhoeana et posteriores ante Halmium 3 in locum B de orbem B (de orbe in orbem Ttv) 5 proximam scripsimus: proninciam Hartelius primam AB Halmius 7 haec] de confusione altera hic in v et ed. pr. obuia cfr. Sitz.-Ber. p. 21 sq. 10 orbis ex urbis A corr. m. 1 11 declinauerint B 14 rennuerunt priore n puncta A 15 et om. d 16 in nos hoc B 17 emendata (s. scr. m. .2 N = non) est A 24 de orbe in orbem B excitas s. scr. m. 2 ta A excitas B 26 quiafrorum (sic) A )