De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

cur absque dubio nisi quia, ut iam dixi, illi deo humiles nos rebelles, illi crediderunt in manu dei esse uictoriam nos in manu nostra immo in sacrilega atque impia, quod est peius nocentiusque quam nostra? denique ipse rex hostium, quantum res prodidit ac probauit, usque ad diem pugnae stratus cilicio preces fudit, ante bellum in oratione iacuit ad bellum de oratione surrexit. priusquam pugnam manu capesseret, supplicatione pugnauit et ideo fidens processit ad pugnam, quia iam 10 meruerat in oratione uictoriam.

XI. Non dissimiliter autem illud etiam apud Wandalos: ad quos cum in Hispania sitos nostra pars pergeret tantamque ad debellandos eos praesumptionis fiduciam ferret quantum etiam proxime ad Gothos, pari superbiae fastu pari exitu conruerunt. uenitque super exercitum nostrum illud prophetae dictum: obruet dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum. confidebamus enim in sapientia nostra et fortitudine contra dei mandata dicentis: non glorietur sapiens in sapientia sua nec fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum dominus.

non inmerito itaque uicti sumus; ad meliora enim se illi subsidia contulere quam nostri. nam cum armis nos atque auxiliis superbiremus, a parte hostium nobis liber diuinae legis occurrit. ad hanc enim praecipue opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis eloquii caelestis opponeret et aduersum uenientes aemulos suos sacri uoluminis scripta quasi ipsa [*]( 16 Hierem. 2, 37 18 Hierem. 9, 23 ) [*]( 1 hoc car? cur B: hoc cur om. alt. cur A 8 capesceret non B solus sed etiam A (Ttv) 13 bellandos B et s. scr. de m. 2 A 14 paris A fasta T: factus sed super c scr. m. 2 s A fastus B (fort. in fastus latet fastu et); Hartelius suspicatwr: pares superbiae fastus; cf. p. 172, 6 15 exercitum B 8. l. 18 dicentis super i ult. syU. scr. e m. 2 A 21 non inme d bis habet sed semel punct. 22 contulerae (a punct.) q. nostrae A 25 uuandala B(T) 26 seriem] cf. Ad Eccl. III 1 caelestis eloquii B adaenientes B (T) 27 ipsa quasi B_ )

170
quodammodo diuinitatis ora reseraret.

hic nunc requiro, quis hoc umquam a nostris partibus fecerit, aut quis non inrisus fuerat, si putasset esse faciendum? inrisus utique, sicut a nostris omnia ferme religiosa ridentur. et ideo quid prodesse nobis praerogatiua illa religiosi nominis potest, quod nos catholicos esse dicimus quod fideles esse iactamus quod Gothos ac Wandalos haeretici nominis exprobratione despicimus, cum ipsi haeretica prauitate uiuamus?

itaque rectissime nobis dicitur illud, quod Iudaeis in lege fidentibus dixit sermo diuinus: quomodo dicitis, sapientes sumus et lex domini nobiscum est? nolite, inquit, confidere in uerbis mendacii dicentes: templum domini, templum domini, templum domini est. quoniam si bene direxeritis uias uestras et studia uestra, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, habitabo uobiscum in loco isto a saeculo usque in saeculum. quo utique ostenditur quod, si ista non facimus, superflue nobis catholici nominis praesumptione plaudamus.