De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
denique probauit hoc bello proximo infelicitas nostra. cum enim Gothi metuerent praesumeremus nos in Chunis spem ponere illi in deo, cum pax ab illis postularetur a nobis negaretur, illi episcopos mitterent nos reppelleremus, illi etiam in alienis sacerdotibus deum honorarent nos etiam in nostris contemneremus, prout actus utriusque partis ita et rerum terminus fuit. illis data est in summo timore palma nobis in summa elatione confusio: ut uere et in nobis tunc et in illis euidenter probatum sit illud domini nostri dictum: quoniam qui se exaltat [*]( 22 Luc. 14, 11 ) [*]( 1 in acceptum] inceptum B 2 detraxerat A sed a posteriore punct. et s. scr. i m. 2 3 nullo B corr. ex illo agimus A ged punct. i et s. scr. m. 2 a hia summa tantummodo B 4 uellemus ex uellimus A corr. m. 2 5 cui AB: cur Tt Halmius 6 impericulis A et medio B m.l barbararum ex barbarum A corr. m. 2: barbarorum B m. 1 7 ad 8. scr. t m. 2 A 8 doctoribus licet instituti A sed adiecta sunt transpositionis signa 9 quam B s. I. 11 dicam et (non s. I.) B 12 opem a] optima d 13 probabit super b poster. scr. u m. 2 A 14 metuerent ex metuerint A corr. m. 2: metuerint B 15 praesumeremus Halmius: praesumimus s. i scr. eba m. rec. A praesumpsimus B hunis B 16 cum A m. 1 in marg., om. B ab B s. I. \' 17 etiam] enim B 18 contemneremus. Prout ante Balmium interpungebatur 19 partis ex partes A corr. m. 2 illis B corr. ex ita 22 quoniam] quia omnis Rittershusius cum Vulgata )
X. Itaque agnouit hoc ille dux nostrae partis, qui eandem urbem hostium, quam eodem die uictorem se intraturum esse praesumpsit, captiuus intrauit. probauit scilicet, quod propheta dixit: quia non est hominis uia eius, nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos. nam quia uiam suam iuris sui esse existimauit, nec gressum directionis habuit nec uiam salutis inuenit. effusa est, ut legimus, abiectio super principem, seductus est in inuio et non in uia, et ad nihilum deductus est uelut aqua decurrens.
in quo quidem praeter ipsam rerum mielicitatem praesens iudicium dei patuit, ut quicquid facturum se usurparat ipse pateretur. nam quia sine diuinitatis auxilio ac dei nutu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est: consilii ac sapientiae summam usurpauit ignominiam temeritatis incurrit uincla, quae aliis parauit, ipse sustinuit.
et quod, rogo, euidentius dei iudicium esse potuit, quam ut habens praedatoris fiduciam praeda fieret triumphum praesumens triumphus esset, circumdaretur corriperetur alligaretur, retorta tergo brachia gereret manus, quas bellicosas putabat, uinctas uideret, puerorum ac mulierum spectaculum fieret inludentes sibi barbaros cerneret, inrisionem sexus promiscui sustineret et qui maximum habuerat supercilium fortis uiri, mortem subiret ignaui ?
atque utinam hoc ipsum breue remedium malorum esset non diuturna toleratio. ille autem, quantum ad poenarum magnitudinem pertinet, longo tempore et diuturna in ergastulo barbarorum tabe consumptus in hanc miseriam redactus est, ut, quod plerumque homines etiam poenis ipsis grauius atque acerbius [*]( r. 6 Prou. 16, 9 et 20, 24 9 Psal. 106, 40 12 Psal. 57, 8 ) [*]( 3 itaque] Namque B 4 se intrat. se esse B 6 uia A (quod fugit Halmium) et Rittershusius: uita B 8 ne (cmte gressum) s. scr. c m. 2 A 11 uelud A 14 nutu] ductu B 17 quod] quid B(Т) 20 retorta tergo ex retorta ergo A corr. m.1 21 putaret B m. 1 uincta B 24 atq: sed q: in fin. lin. m. 2 A 26 longitudinem B 28 consumptos super o scr, u m. 2 A )