De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
VIIII. Audiant, inquam, omnes contraria et blasphema iactantes, audiant haec spem suam in homine ponentes. loqui uniuersos aduersum se deus dicit, qui liberari se uiribus suis posse praesumunt. quis autem est Romanorum non ita dicens? quis est non ita sentiens? quis nostrae partis non prope iugiter in hac parte blasphemat? nullas esse iam rei publicae uires omnium conscientia est, et ne sic quidem agnoscimus, cuius hoc beneficiis, quod adhuc uiuimus, debeamus.
si quando enim nobis prosperi aliquid praeter spem nostram et meritum deus tribuit, alius hoc adscribit fortunae alius euentui, alius ordinationi ducum alius consilio, alius magisterio alius patrocinio, nullus deo. et miramur, si nobis caelestis manus aliqua non praestet, cui quicquid praestiterit derogamus. quid enim aliud facimus, cum bona, quae praestat, nos uel euentibus casuum uel uirtutibus ducum uel quibuscumque aliis rebus friuulis deputamus ?
hoc enim modo et terris nos oporteret gratias agere quod fruges annuas metimus et uineis quod uindemiamus, et mari quod pisces capimus et siluis quod ligna caedimus, et ouibus quod ueste tegimur et pecudibus ceteris quod carne saturamur. nam quae ratio est, ut ei pro muneribus aliis grati esse uelimus, cui maximorum beneficiorum suorum gratiam. derogamus ? aut quis contentus est homo [*](1 uiribus meis B 6 ante inquam m. rec. add. hoc A blasphema ex blasphemia A corr. m. 2: blasphemia B (et Tt; in v i eras.) 7 suam etiam in B 11 iam esse B 12 conscientiae est AB (conscientia ex conscientię.corr. v) ne] nec B 14 prospere A 15 hoc adscriba (super & scr. i m. 2) A: ascribit hoc B 16 ordinatione AB sed A corr. ne in ni magistro AB \'an magisterio?\' Haimius recte 21 fribulis super b scr. m. 2 u A: friuolis B 22 metemus ex metimus et uindemiamus ex uindim. A corr. tn. 2 25 carni A idem statim namq: et uellimus alt. 1 puncta)
ita et nos licet deo in nullo digne gratias agamus, parum tamen erat si pro his tantummodo grati esse uellemus, quae nobis ad usum uiuendi dedit, cui hanc gratiam tollimus, quod nos et in angustiis iuuat et in periculis liberat et in medio barbararum gentium sitos iugi protectione conseruat.
at non ita Gothi non ita Wandali, malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. offendi quamuis quosdam suspicer his quae dicimus. sed quia ueritas magis quam offensio cogi- . tanda est, dicam et saepe dicam: non ita Gothi non ita Wandali: qui et in discrimine positi opem a deo postulant et prosperitates suas munus diuinitatis appellant.