De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
VIII. Sed tamen cum omnes fere barbarae gentes Romanum sanguinem biberint omnes uiscera nostra lacerauerint, quid est quod deus noster maximas rei publicae opes et locupletissimos Romani nominis populos in ius potissimum ignauissimorum quondam hostium dedit ? quid? nisi ut agnosceremus scilicet, quod supra dixi, meritorum hoc fuisse non uirium, atque ipsum quoque hoc nobis in confusionem caderet ac [*]( 13 Ezecb. 39, 24 16 Dent. 28, 49 17 Ezech. 26, 11 ) [*]( 1 pudissimum A 7 erat s. scr. n m. 2 A 8 ni fallor immo B 9 ilH eifirmissimis sed snper i poster. uocis illi 8. scr. m. 2 e et super ei scr, iN Å 10 rnres ex uiris A corr. m. 2; idem statim inignauissimorum 12 puritate A 13 ad iudaeos dominus B 16 te post adducet habet B 18 tuas om. B 19 in om. B m: 1; item statim dixit om. (ait T) 20 cunctarum B m. 1 28 biberint ex biberent A eorr. m. 2: biberunt B 25 populos ex populus A corr. m. 2 28 quoque B 8. I.: qui sed pvmct. A - )
sic enim legimus quod, si quando euidenter intellegi deus uoluit magna opera a se patrari, aut per paucos aut per infimos acta res est, ne opus caelestis dexterae uirtuti adsignaretur humanae. ideo siquidem et dux Sisara, quem Hebraeus tremebat exercitus, a muliere prostratus est, et Abimelech ciuitatum expugnatorem feminea manus perculit et ferratae Assyriorum acies uidua opitulante cecideruut.
et ne de solis tantum feminis loquar, Benedad regem Syriae, cui praeter innumera populi sui milia triginta et duo reges exercitusque eiusdem numeri seruiebant, nonne ideo a paucis, principum pedissequis dominus uinci uoluit, ut qui esset auctor talis uictoriae nosceretur?
contra Madianitas quoque, qui, ut liber Iudicum refert, instar locustarum cuncta compleuerant, Gedeon iubetur pugnare cum paucis, non quia plures in exercitu non haberet, sed uetatur multos ad bellum ducere, ne multitudo sibi possit aliquid de uictoria uindicare. unde cum triginta armatorum milia congregasset, sic ad eum dominus locutus est: multus est tecum populus, nec tradetur Madian in manus eius. et quid postea?
homini aduersum innumera barbarorum milia pugnaturo trecentos tantum uiros reliquit. in eam quippe exiguitatem redigi agmen militum iussit, ut sibi de patrato diuinitus belli opere paucitas usurpare nil posset. denique cur hoc dominus ita faceret, ipse euidentissime declarauit dicens: ne glorietur contra me [*]( 6 ludic. 4 8 Iudic. 9 10 III Reg. 20 14 ludie. 7 20 Iudic. 7, 2 ) [*]( 4 patrare A 5 infirmos ex ed. pr. Haimim (v uero ut AB habet infimos) res acta B(T) .6 uirtuti ex uirtute A corr. m. 2 7 sisarra A . 8 feminea ex feminę A corr. m. 2 10 feininis tantum B 11 et triginta B * 12 eiercitus quae sed a punct. A 13 paissiB quis super & ser. d m. 2 A 15 locnstarum] Hmtno lncustarum* Halmius 16 non. B s. I. 17 habet A haud scio an recte 19 congregassent d 22 treoeoti 8. i scr. os m. 2 Å 23 reliquid super d scr. t m. 2 A \' 24 patratili A 25 posset ex possit A corr. m. » faceret, ita B )