De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

inter pudicos barbaros impudici sumus. plus adhuc dico: offenduntur barbari ipsi impuritatibus nostris. esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum: soli inter eos praeiudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. et quae nobis, rogo, spes ante deum est? impudicitiam nos diligimus Gothi execrantur: puritatem nos fugimus illi amant: fornicatio apud illos crimen atque discrimen est apud nos decus.

et putamus nos ante deum posse consistere, putamus posse nos saluos esse, quando omne impuritatis scelus omnis impudicitiae turpitudo a Romanis admittitur et a barbaris uindicatur? hic nunc illos requiro, qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant quid horum uel paucissimi Gothi faciant, uel quid non horum Romani omnes uel paene omnes? et miramur, si terrae uel Aquitanorum uel nostrorum omnium a deo barbaris datae sunt, cum eas, quas Romani polluerunt fornicatione, nunc mundent barbari castitate?

VII. Sed forte hoc in Aquitanis tantum. transeamus etiam ad alias mundi partes, ne de solis tantummodo Galliis dixisse uideamur. quid? Hispanias nonne uel eadem uel maiora forsitan uitia perdiderunt? quas quidem caelestis ira etiamsi aliis quibuslibet barbaris tradidisset, digna flagitiorum tormenta tolerauerant puritatis inimici. sed accessit huc ad manifestandam [*]( 1 quam hominibus B m. 1 2 proinde Bittershusius pudicos quis barbarus A 3 pudiciam B 5 quod accedit i. ad mala nostra, inter malit Hartelius . accidit Å (aooedit et Rittershusius) 8 iudicio praeiudicio B , 15 uindicantur sed n in paenuZt. syll. punct. A 17 faciunt B 18 penes punct. 8 Â, 19 nostrum B 20 polluerant B 22 AquitanisHalmius: recte (cf. p. 173,17: in Afris paene onmibus nihil horum est et p. 176,15) aquitanos A aquitanicis B tantum tantum sed poster. loco puncta A 24 spanias s. scr. m. 2 hi A 27 manifestandum A fort. recte cf. §. 54 :. ) [*]( 11* )

164
illic impudicitiae damnationem, ut Wandalis potissimum id est pudicis barbaris traderentur.

dupliciter in illa Hispanorum captiuitate ostendere deus uoluit quantum et odisset carnis libidinem et diligeret castitatem, cum et Wandalos ob solam maxime pudicitiam superponeret et Hispanos ob solam uel maxime impudicitiam subiugaret. quid enim? numquid non erant in omni orbe terrarum barbari fortiores, quibus Hispanorum traderentur?

multi absque dubio, immo, ni fallor, omnes. sed ideo ille infirmissimis hostibus cuncta tradidit, ut ostenderet scilicet non uires ualere sed causam, neque nos tunc ignauissimorum quondam hostium fortitudine obrui sed sola uitiorum nostrorum impuritate superari: ut uere in nos uenerit dictum ilud, quo ait dominus ad ludaeos: secundum inmunditias suas et secundum iniquitates suas feci illis, et auerti faciem meam ab eis, et alibi ad gentem ipsam: adducet dominus super te gentem de longinquo, et ungulis, inquit, equorum suorum omnes plateas tuas conculcabunt et populum tuum gladio interficient. completa ergo in nos sunt omnia, quae dixit sermo diuinus, et uim uerborum eaelestium luit poena cunctorum.