De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
hic iam quaero a sapientibos, cum haec ita essent, quales putent fuisse illic familias, ubi tales erant patres familias? quantam seruorum illic corruptelam, ubi dominorum tanta corruptio ? morbido enim capite nil sanum est, neque ullum omnino membrum officio suo fungitur, ubi quod est principale non constat. in domo autem sua dominus quasi corporis sui caput est et uita eius cunctis norma uiuendi. pessimumque hoc est m hoc negotio, quod libentius omnes deteriora sectantur, et facilius mala institutio deprauat bonos quam bona emendat malos.
porro autem cum etiam boni atque honesti patres familias famulos bonos facere non possint, quantam illic putamus fuisse labem familiarum, ubi domini erant impuritatis exemplum ? quamuis non exemplum illic tantummodo malum fuerit, sed uis ac necessitas quaedam, quia parere impudicissimis dominis famulae 30 cogebantur inuitae et libido dominantium necessitas [*](5 Hierem. 5, 8 ) [*]( 1 aut 8. a scr. H et 8. t scr. d m. 2 A haut B 2 abest a] ab ista A 3 familiae super e scr. s m. 2 A 4 sibi] ibi suspicatur HarteUus; fort. scrib. illic ut infra u. 16. 17. 26. 28 5 dixerunt B 6 amissarii A 7 ad] enim ad B 17 quanta - corruptela B 21 qua 8. scr. m. 1 si A 22 est hoc B 24 emendet B 25 patres familiae A ) [*](vin. ) [*]( 11 )
V. Sed uidelicet difficile hoc probari potest et nulla omnino extant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque uestigia. ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant et in comparatione praeteritarum opum pauperes uiuant, peiores ferme sunt quam fuerunt. peiores autem non uno modo, quia etsi eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores sunt, quia a scelere non cessant. siquidem facinora eorum, etsi genere ipso maiora non sint, attamen plura sunt, ac per hoc etsi criminum nouitate non crescant, pluralitate cumulantur.
adde autem quod haec, ut dixi, faciunt iam senes adde quod pauperes; utrumque enim sceleris augmentum est. minus siquidem prodigiosum est peccare iuuenes peccare locupletes. quae autem in his spes aut remedium est, qui ab usitata impuritate nec miseriarum egestate nec uitae extremitate reuocantur ? esto enim quosdam aut stulta praesumptio longae uitae aut spes quandoque agendae paenitentiae consoletur: nonne nouum hoc monstri genus est esse aliquos etiam in morte uitiosos? quae cum ita sint, numquid est aliquid, quod dici amplius possit? sed adhuc tamen addimus, scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti et cotidiano discrimine ac timore captiui, cumque ob impurissimam uitam traditi a deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas etiam inter barbaros non relinquunt.
VI. Sed tales forte hostes sunt, inter quos agunt, ut eos ista delectent et offendantur grauissime, si, cum ipsi impudici sint, uideant castos esse Romanos. quod si ita esset, nequaquam tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena, quia quemlibet hominum magis sibi praestare conuenit ut sit bonus, quam alteri ut sit malus, et plus id laborandum est, [*](2 sordidum A 6 comparationem B 12 crescunt B 16 his AB: iis cum edd. Halmius 17 usitata ex -te A eorr. m. 1 19 longaeuitate B 21 immorte A quę Å 8. 1. m. 2 25 impuritates ex -tis A corr. m. 2 32 bonos s. acr. u m. 2 A )