De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

exceptis tamen perpaucis ferme sanctis atque insignibus uiris, qui. ut quidam de numero ipsorum ait, sparsis redemerunt crimina nummis, exceptis, inquam, his loquor, quos utique etiam in illa tunc generali admodum conluuione uitiorum recte minorum criminum reos fuisse credimus, qui corrigi a diuinitate meruerunt non penitus enim dominum suum laedit cui propitiatio reseruatur. et quid plura? puto quod semper deum et in ipso errore respexerit, a quo hoc obtinere potuit, ne diutius erraret.

ceteri autem et plurimi ferme ac nobilissimi prope idem omnes: paene unus gurges omnium gula paene unum lupanar omnium uita. et quid dicam de lupanaribus? minoris quippe [*]( 6 inuidiose] odiosura B 7 non utar ea Halmiue: non utscire a A non ut ore a B (non oratoria TttJ et edd, quaepost solent addunt utar) non utar scilicet ea suapicatur HarteHus 8 aut paocoe] ad paucos B(T) 10 falsum ut B oegarint B et corr. ex negarent m. II A , 18 puduit] potuit 860, s. o scr. m. 2 eni (ergo poenitait) A si 9. scr. c m, rec. A 14 paenitet Atc A 15 insignibus ex insegnibus A corr. m. 2 16 redemerunt ea: redimerunt A corr. m. 2 (uerba laudata hexametri partem esse manifestum uidetwr; correptio syll. antepaenultimae, quamquam nil offensionis habeat in uersibus \'sancti uiri\', si quem offenderit, facile ex. scriptura A redimerunt (elicere possit redimebant; ceterum a quo profecta sint uerba non liquet) 17 quos loquor B 20 laedit (ludit. m. 1) suum B )

160
esse criminis. etiam lupanar puto. meretrices enim quae illic sunt foedus conubiale non norunt ac per hoc non maculant quod ignorant: impudicitiae quidem piaculo sunt obnoxiae, sed reatu tamen adulterii non tenentur. adde huc quod et pauca ferme sunt lupanaria et paucae, quae in his se uita infelicissimae damnauere meretrices.

apud aquitanicas uero quae ciuitas in locupletissima ac nobilissima sui parte non quasi lupanar fuit? quis potentum ac diuitum non in luto libidinis uixit ? quis non se barathro sordidissimae conluuionis inmersit? quis coniugi coniugii fidem reddidit? immo, quantum ad passiuitatem libidinis pertinet, quis non coniugem in numerum ancillarum redegit et ad hoc uenerabilis conubii sacramenta deiecit,, ut nulla in domo eius uilior uideretur maritali despectione quam quae erat princeps matrimonii dignitate ?

IIII. Cogitat forte aliquis non ita ad plenum esse ut loquor: habuisse enim illic matres, familias ius suum et dominarum honorem potestatemque tenuisse. uerum est. habuerunt quidem multae integrum ius dominii, sed nulla ferme impollutum ius matrimonii. et nos modo non quaerimus quae mulierum potestas, sed quam corrupta uirorum fuerit disciplina. quamuis nec potestatem quidem illic matres familias integram habuisse dicam, quia quaecumque ius conubii [*](1 lupanar] delupanari sed ri m. 2 add. A (de autem illud aut ex antecedenti de lupanaribus repetitum est aut ex nota quadam marginaii orta eat qua quis monere uoluit in seqq. sermonem esse de lnpanari) 2 norant B(T) 3 quidem] enim B 5 in his uitam infelicissimam damnauere AB; pro damnanere Haimius etmi. et recepit adamauere; quam nos recepimus conieoturam debemus Hartelio; postquam se post his excidit, necesse erat ablate nita felicissima mutari in accusat . 6 meretrioes ex meretricis A corr. m. 2 aquitanicas super a in fin. scr. 0 m. 3 A 7 in punctis suppositis A 9 baratro AB 10 coniagi coniugii Pithoeus: coniugi coningi AB sed A poster. eoniugi punct. (coniugi Tt coniugii v) • 12 et 13 redegit et deiecit A corr. m. 2 ex redigit et deicit 18 in maritali B despectione ex disp. A corr. m. 2 item statim quae ex qui 16 loquar super 0 scr. a m. 1 A matris A ius om. A 17 habent B m. 1 18 dominii Tv: dfii A domini B 19 et] at Bittershusius 21 matris familiQ A)

161
inuiclatum ac saluum non habet nec dominii saluum habet. haud multo enim matrona abest a uilitate seruarum, ubi pater familias ancillarum maritus est.

quis autem Aquitanorum diuitum non hoc fuit? quem non sibi ancillae impudicissimae aut adulterum aut maritum iure duxerunt? equi enim emissarii, \'ut propheta ait, in feminas facti erant: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. atque illi, de quibus haec scripta legimus, et minore fortasse crimine et minore, ut reor, numero criminum ac passiuitate peccabant. hi autem uere ut emissarii equi non ad paucas tantum, sed paene ad omnes uernulas suas, id est quasi ad greges proprios hinniebant et in morem eorum pecudum, qui mariti gregum appellantur, feruidae libidinis debacchatione grassantes. in quamcumque eos primum feminam ardens impudicissimae furor traxerat inruebant.