De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
Et quae tandem, rogo, spes emendationis in nobis est, qui non errore opinionis ad malum ducimur,1 sed studio malae uoluntatis adnitimur, ut semper peiores esse uideamur. et hinc est, quod dudum questus sum deteriores nos multo esse quam barbaros, quia illos ignorantia legis excusat, nos scientia accusat. illi per imperitiam ueritatis, quia quae sint bona nesciunt, mala pro bonis diligunt: nos cum scientiam ueritatis habeamus, quae sint bona optime nouimus * * modis.
primum, quod nihil ferme uel criminum uel flagitiorum est, quod in spectaculis non sit: ubi summum deliciarum genus est mori homines aut, quod est morte grauius acerbiusque, lacerari, expleri ferarum aluos humanis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia conspicientium uoluptate, hoc est non minus paene hominum aspectibus quam bestiarum dentibus deuorari. atque ut hoc fiat, orbis impendium est; magna enim cura id agitur et elaboratur. adeuntur etiam loca abdita lustrantur inuii saltus, peragrantur siluae inexplicabiles conscenduntur nubiferae Alpes, penetrantur inferae ualles et ut deuorari possint a feris uiscera hominum, non licet naturam rerum aliquid habere secretum.
sed haec, inquis, non semper fiunt. certum est. et praeclara erroris est excusatio, quia non semper fiunt: quasi [*]( 1 Rom. 1, 28 ) [*]( : 1 reprobabo Bed, ba punot. A 12 ante modis add. in marg. B deest hic aliquid; in tv rasura quinque uel setx litt. est; \'possis apte supplere: sed deligere nos mala multis ostendimus modis\' Halmiusj fort. excidit malis autem postponimus multis ita ut subsimilis litterarum ductus in uocibus modis et malis lacunam effecisse videatur cf. nos Sitz-Ber. p. 9 (multis modis sic recurrit Ep. VII, 3 alias) 13 summa dilitiarum (del. m. 2) A, 16 commedi et circumstancia B \'20 inuiis altis A 22 inferę A: niuiferae B (\'inferaa ualles recpitts opponuntur superis s. altis Alpibus quam niuiferae nubiferis; quo accedit quod adiectiuum inferae uerbo penetrantur magis cowuenit\' Halmius) fort. nouauit Salu. riulferae uel quod Hartelius suspicatur ainnilerae- 24 certum est-semper fiunt om. A (et T), )
nec solum hoc sed sunt alia maiora. quid enim? numquid non consulibus et pulli adhuc gentilium sacrilegiorum more pascuntur et uolantis pinnae auguria quaeruntur ac paene omnia fiunt, quae etiam illi quondam pagani ueteres friuula atque inridenda duxerunt? et cum haec omnia ipsi agant, qui annis nomina tribuunt et a quibus anni ipsi exordium sumunt, credimus nobis bene annos posse procedere, qui a rebus talibus ordiuntur? atque utinam sicut haec propter consules tantum fiunt, ita illos tantum incestarent, propter quos fiunt.
illud est feralissimum et grauissimum, quod dum consensu publico aguntur, honor paucissimorum fit crimen omnium ac sic, cum singulis annis bini inaugurentur, prope est ut in omni mundo nullus euadat.
III. Sed de his putemus hoc satis esse, quod dictum est, quae, ut ipsi excusatis, non semper fiunt. de cotidianis tamen obscenitatibus loquamur: quas tales ac tam innumeras legiones daemonum excogituerunt, ut etiam honestae ac probae mentes, etsi nonnullas earum spernere et calcare possunt, omnes tamen penitus superare uix possint. sicut enim exercitus pugnaturi [*](3 non semper non occidunt B m. 1; m eodem seqq. uerba et homicidae tamen aant etiam quando non occidunt tn scheduia adiecta sunt 6 tamen esse non Rittershusius tamen non esse AB 8 hii B 9 ab A: a cum B Halmius 10 nellent B possint (possent m. 2) A: possent B 13 pinnae (pennae m. 2) A: pennae B 14 friuola B cfr. ad 125 21 sic, cum Hartelius: sic A sicut B sic, ut Halmius 24 satis dictum esse quod est B 25 tamen] tantum B iam Rittershusius 29 paenitus A )
et quidem quia longum est nunc de omnibus dicere, amphitheatris scilicet odiis lusoriis pompis athletis petaminariis pantomimis ceterisque portentis, quae piget dicere, quia piget malum tale uel nosse, de solis circorum ac theatrorum impuritatibus dico. talia enim sunt, quae illic fiunt, ut ea non solum dicere sed etiam recordari aliquis sine pollutione non possit.
alia quippe crimina singulas sibi ferme in nobis uindicant portiones, ut cogitationes sordidae animos ut impudici aspectus oculos at auditus improbi aures, ita ut, cum ex his unum aliquod errauerit, reliqua possint carere peccatis. in theatris uero nihil horum reatu uacat, quia et concupiscentiis animi et auditu aures et aspectu oculi polluuntur: quae quidem omnia tam flagitiosa sunt, ut etiam explicare ea.