De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
. I. Personaliter diu locuti sumus et excessisse uidemur regulam disputandi. cogitat enim absque dubio is qui legit (si fuerit tamen aliquis, qui haec Christi amore conscripta ob Christum legat), cogitat . de me forte uel dicit : cum causa generalis sit, quam exsequitur, quid negotio huic contulit, quod in personam unius tanta congessit ? . esto — putaueris enim — ille,. de quo locutus est, talis sit; sed numquid officit bonitati unius crimen alterius, aut quod fortius multo est, numquid laeditur scelere personali causa cunctorum?
possum, . quidem euidentibus testimoniis adprobare, quia laeditur. Achar enim quondam de anathemate quippiam furto abstulit, et crimen unius hominis plaga, omnium fuit. Dauid numerari plebem Israheliticam iussit, et errorem illius dominus clade totius populi uindicauit. Rapsaces locutus quaedam est in contumeliam dei, et CLXXXV hominum milia strage perculit, quod unius profani hominis procax lingua maledixit. et ideo non immerito etiam beatus apostolus Paulus eici de ecclesia pestilentem iubet et cur iubeat ostendit dicens: quia modicum fermentum totam massam corrumpat. unde euidenter agnoscimus etiam unum saepissime malum hominem [*]( 11 losue, 7 13 II Reg. 24 15 Isa. 86 19 I Cor. õ, 6 ) [*]( 7 impersonam A; idem statim esto ex elłtn corr. m. 2 putanaris (pntauerit m. 2) -talis sit A: est -talis B (Esto; putaueris enim ille, de quo etc. mterpunxit Halmim) 10 taeditur ex 1&& A corr. m. 2, idem statim AchA. ex Achar 16 CLXXXY hominum •* (ras. m fin. lin. \'et in marg. adscr. m. recentiss. milia) A: centum octoginta quinqud milia fyominum B \' 19 cui s. i scr. r m. 2 A iubeat] iubet B . 20 corrumpit B unde d et coni. Bittershusius; inde B ._ )
nec iniuria: intellegere is quicumque legerit debet non superfle me superius de uno malo aliqua dixisse, cum scilicet frequentissime diuinae maiestatis iracundia etiam per unum legatur accensa. sed ego non ago hac districtione qua dico. neque enim necesse est ut unum obesse omnibus putemus, cum omnes mutuo sibi obsint: non conuenit ut per unum cunctos periclitari putemus, cum per se cuncti periclitentur. omnes enim admodum in perditionem ruunt aut certe, ut aliquid dicam lenius, paene omnes.
unde enim hoc bonum populo Christiano, ut aut minor aut certe uel idem esset malorum numerus qui bonorum P o miseriam lacrimabilem! o miseriam luctuosam ! quam dissimilis est nunc a se ipso populus Christianus, id est ab eo, qui fuit quondam! tunc princeps apostolorum Petrus Ananiam et Safiram, quia mentiti essent, morte multauit. beatissimus quoque Paulus etiam unum de ecclesia malum expulit, ne contactu suo plurimos inquinaret.
nunc nos etiam pari utriusque partis numero contenti sumus. et quid contenti dicam? exultare nos potius ac tripudiare gaudio conueniret, si parilitas nobis ista contingeret. ecce in quid recidimus, ecce in quid post illam Christiani populi puritatem, qua omnes quondam immaculati [*](14 Act. 5 15 I Cor. 5, 6 ) [*](1 his B 2 legerit ex legeret A com m. 2 3 dixiase. et cum A 4 ccgo (sic) ao (s. scr. m. 2 h) A 5 districtione AB (quod retinendum putaui quia eadem significatione = seueritate in omnibus codd. recurrit ad Eccl. I 50, ubi, quod in transitu monuerim, uox seueritas praecedit; ceterum cf. Nipperdeium Tac. Ann. IIII 36 Kempfium Val. Max. II 9, 6) destrictione Halmius restrictione confidentius proposuit FX Hirner w program. Freisingensi d. 1869 p. 15 6 putemus Halmius recte, ut paulo post est in A: putem d (de B Halm. non adn.) putem B 8 imperditioaem (Sic) A 9 ruunt M ut A sed in marg. m. recmtiss. add. aat certe aliquid A et coni; Rittershusius: aliud B .. 10 minor AB et coni. Bittershusius (non certe/minOr, ut reU. codd.; ceterum minor aut in A ex parte eucmuit et in marg. m. recentisa. add. ut ant minor) 14 Anuaniam A . Saphiram B 17 partis em partes A oarr. m. 2 18 contepti B\' 20 in quid ex inquit corr. in c Brastricanus: inquit ter AB recedimus AB )
unde superfine, cum hoc ita sit, superflue dudum de uno malo locuti sumus, superflue unius scelera defleuimus; aut omnes enim aut paene omnes flendi atque lugendi sunt. nam aut plurimi tales sunt aut certe, quod non minus criminosum est, cupiunt tales esse et laborant actu malorum operum non impares uideri; ac per hoc, etiamsi minora mala faciunt, quia minus possunt, non minus tamen mali sunt, quia nolint minus esse, si possint.
denique, quod unum possunt, uel uoto tales sunt ac uoluntate non cedunt, et in quantum facultas suppetit, superare contendunt. est enim licet in dissimillimis rebus haec illorum aemulatio quae bonorum, ut sicut boni optant cunctos honestate mentium uincere, sic mali cupiant prauitate superare. nam sicut haec bonorum gloria est ut cotidie meliores sint, sic malorum omnium ut deteriores, et sicut optimi cupiunt uirtutum uniuersarum culmen ascendere, sic pessimi optant palmas sibi uniuersorum scelerum uindicare.
et hoc utique in malum nostrum maxime nostri, hoc est, maime Christiani, qui scilicet, ut iam diximus, malitiam sapientiam putant, et de quibus specialiter deus dicit: perdam sapientiam sapientium et intellectum prudentium reprobabo. cumque apostolus clamet, si quis uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens, hoc est dicere, si quis uult esse sapiens, sit bonus, quia nemo uere sapiens nisi uere bonus: nos e diuerso malarum mentium nitro, et, ut diuinitas ait, [*](24 I Cor. 1, 19 26 I Cor. 3, 18 ) [*](1 erant] sunt B 3 arbitrarerous B 6 soelere A 7 omnes pene aut omnes enim flendi B 12 nolunt B 13 tales s. scr. m. 2 a (= sunt) A (sic paulo ante 8: lugendis̃ et plurimi taless 14 post facnltas eras. ii A 17 cnpiunt A 20 pessimi ex pessimo A corr. m. 2 22 maxime (ante Christiani) om. B 24 deus ap. cialiter B dixit B 29 malorum A )
II.