De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quispiam atque eloqui saluo pudore non ualeat. quis enim integro uerecundiae statu dicere queat illas rerum turpium imitationes illas uocum ac uerborum obscenitates, illas motuum turpitudines illas gestuum foeditates? quae quanti sint criminis uel hinc intellegi potest, quod et relationem sui interdicunt. nonnulla quippe etiam maxima scelera incolumi hunc- M state referentis et nominari et argui possunt, ut homicidium latrocinium adulterium sacrilegium ceteraque in hunc modum: [*]( 3 etiam B 8. I. incedat A 4 multa tam B 8 odi.s A: odinis B atlethis B 12 recordare A 14 animos TttJ: animus punct. s et super u add. lineola (— animum) M. 2 A animus B; cf. pauilo post: concupisoentiis animi-polluontur, ubi A animi, B iterum animo habet; ergo inA, ut saepe, u et opermutata sunt 16 aliquid B 17 uocat B 18 animus B (et TttJ) 21 uerecundę s. scr. i m. 2 A quaeat sed priore a punct. m. 2 A illa (8. scr. m. 2 s) rerum A (idem statim illa. suo cum) 25 scelere (in fin. s. scr. m. 2 a) incolomi (super o tertiae syU. scr. u) A 26 referentes A )

129
solae thearorum impritates sunt, quae honeste non possunt uel acclJSarÎ.

ita nonA in coarguenda harum turpitudinum probrositate res euenit arguenti, ut cum absque dubio honestus sit qui accusare ea uelit, honestate tamen integra eloqui et accusare non possit alia quoque omnia mala agentes polluunt, non uidentes uel audientes, siquid$m etsi blasphemum quem. piam audias, sacrilegio non pollueris, quia mente dissentis, et si interuenias latrocinio, non inquinaris actu, quia abborres animo.

solae speotaculorum impuritates sunt, quae unum admodum faciant et agentium et aspicientium crimen. nam dum spectantes haec comprobant ac libenter uident, omnes ea uisu atque adsensu agant. ut uere in eos apostolicum illud peculiariter cadat, quia digni sunt morte non solum qui faciunt ea sed etiam qui consentiunt facientibus. itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur, et qui forte ad spectaculum puri uenerant de theatro adulteri reuertuntur. non enim tunc tantummodo, quando redeunt sed etiam, quando ueniunt, fornicantur; nam hoc ipso quod aliquis rem obscenam cupit, dum ad immunda properat, immundus est.

IV. Quae cum ita sint, ecce qualia aut omnes aut paene omnes Romani agunt. et cum haec ita sint, qui talia agimus neglegi nos a diinitate causamur, relinqui nos a domino nostro dicimus, cum ipsi dominum relinquamus. fingamus enim, quod respicere nos dominus noster uelit etiam non merentes: uideamus si potest. ecce innumera Christianorum milia in spectaculis cotidie rerum turpium commorantur. potest ergo ad illos deus respicere, qui tales sunt ? potest ad [*]( 12 Rom. 1, 82 ) [*]( 1 sunt impnritatos B 2 in quo arguenda (sic) A 4 integra eloqui (coU. superiore eloqui salno pndore) Haimius: integre (8. scr. in jtn. a) aloqui (alt. 1 8. scr.) A integra ea loqui B (et Ttv); in archetypo fuisse uidetvr integnloqui unde uoria uitia originem duxere 6 et si B eorr. ex et 7 quiamante awper a aH. scr. m. 2 e A 8 abliorres ex -ris d corr. m. 2 10 faciunt B 12 nisi* A . adsenin super d acr. m. 2 s A 15 imaginibus ex inimag. A corr. m. 2 16 pnri. A 28 ergo illos B om. ad ) [*]( VIII. ) [*]( 9 )

130
eos respicere, qui bacchantur in circis, qui moechantur in theatris?

an forte hoc nolumus et hoc dignum putamus ut, cum in circis nos et in theatris deus uideat, ea quae nos aspicimus aspiciat quoque ipse nobiscum et turpitudines, quas nos cernimus, cernat etiam ipse nobiscum alterutrum enim fieri necesse est, quia, si nos uidere dignatur, consequens est ut etiam illa ubi nos uideat, aut si ab illis, quod non dubium est, auertit oculos, etiam a nobis, qui illic sumus, pariter auertat. et cum haec ita sint, facimus haec tamen ac sine cessatione quae dixi.

an forte in morem ueterum paganorum theatrorum et circorum nos deum habere arbitramur? faciebant enim haec illi quondam, quia has idolorum suorum delicias esse credebant. nos quomodo haec facimus, qui odisse deum nostrum haec certi sumus? aut certe, si placere has turpitudines deo nouimus, non prohibeo quin sine cessatione faciamus.

sin uero in conscientia nostra hoc est, quod haec deus horret quod execratur, quod in his sicut pastus diaboli ita offensio dei, quomodo nos in ecclesia colere deum dicimus, qui in obscenitate ludorum semper diabolo deseruimus, et hoc gnari ac scientes, de consilio et industria? ita quae nobis, quaeso, spes erit apud deum, qui non casu aut imprudentia deum laedimus sed exemplo illorum quondam gigantum, quos insanis conatibus sperna temptasse et quasi in nubes gradum tulisse legimus?

sic nos per iniurias, quas in omni mundo deo semper inferimus, quasi consensu publico caelum oppugnamus. Christo ergo (0 amentia monstruosa!) Christo circenses offerimus et mimos,: et tunc hoc maxime, [*]( 4 quoque] quod (aperte ex quoq male ortum) A et om. A (fort. scrib. turpitudines(que)quas praesertim cum in A quos s. scr. m. 2 a legattW) 6 uideri A 7 nos sumus uideat B (\'sententia est: ut ipse quoque illa ibi uideat, ubi nos uidemus3 HaJmius) 10 immorem A 11 arbitremur B m. 1 16 haec om. B 17 in his sicut Hartelius: in his sit B et aperta super in his rasura A. sicut in his sit Ttfl et cum edd. Halmius; coniunctiui hic locum non esse, est autem deesse posse recte monuit Sartelius 20 sgnari A (fuit ignari) 21 spes] quae spes B 23 gygancium B 26 0 B 8. t 27 offerrimus A item mfra §. 26 et tunc hoc v in rae. manu Brassicani: tunc et AB. )

131
cum ab eo aliquid boni capimus, eum prosperitatis ab eo aliquid adtribuitur aut uictoria de hostibus a diuinitate praestatur. et quid aliud hac re facere uidemur, quam si qui homini beneficium largienti iniuriosus sit aut blandientem conuiciis caedat aut osculantis uultum mucrone transfigat ?