De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
uidi ego illic res lacrima biles, nihil seilicet inter pueres differre et senes. una erat scurrilitas una leuitas; simul: omniå, luxus potationes perditiones; cuncta omnes. pariter agebant, ludebant ebriabantur moechabantur: lasciuiebant in conuiuiis uetuli et honorati, ad uiuendum prope iam inbecilli ad uinum praeualidissimi, infirmi ad ambulandum, robusti ad bendum, ad gressum nutabundi ad saltandum expediti.
et quid plura? in hoc per cuncta illa, quae diximus, deuoluti sunt, ut compleretur in eis dictum illud sermonis sacri: uinum et mulieres apostatare faciunt a deo. nam dum bibunt ludunt moechatur insaniunt, Christum. negare coeperunt., et miramur post ista omnia, si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus conruerunt. nemo itaque urbem illam in excidio suo tantum perisse credat: ubi enim talia acta sunt, prius iam perierant quam ; perirent.
- XIIIL Dixi de urbibus praeclarissimis. quid, reliquae in diuersis Galliarum partibus ciuitates ? numquid non. consimilibus habitatorum suorum uitiis conciderunt? nam ita cunctos crimina sua possederant, ut nec metuerent periculum suum : praenoscebatur captiuitas nec formidabatur. ablatus quippe , erat a peccatoribus timor ne posset esse cautela. itaque bar. baris paene in conspectu omnium sitis nullus erat metus hominum, nen custodia ciuitatum. tanta animorum uel tanta potius peccatorum caecitas fuit, ut cum absque dubio nullus perire uellet, nullus tamen id ageret ne periret.
totum incuria et segnities, totum neglegentia et gula; totum ebrietas et somnolentia possidebant, secundum illud scilicet, quod de [*]( 12 Eccles. 19, 2 ) [*]( 1 ipei B : 5 differret senes B 1 moechabantur Mommsenus; eneeatantur libri otnnes; cfr. paulo post: bibont lndant moochantar 11 deaolata B 17 in eicidio \'dum exddium patitur\' interpretatur HalmivA 18 perierent sed e m$d. pumct, A 22 possederant scripsi, presaerant AB Haimius; conf. 157, 24 24 possit Å 25 metue erat B ) [*]( 10* )
XV. Atqui haec fuerunt fortasse, iam non sunt aut umquam esse cessabunt. uidelicet, si qua adhuc hodie aut ciuitas aut prouincia uel plagis caelestibus caeditur uel hostili populatione uastatur humiliatur, conuertitur emendatur, et non cunctos ferme Romani nominis populos prius est interire quam corrigi, non prius ipsos quam in ipsis uitia non esse. denique breuiter id probari potest excisa ter continuatis euersionibus summa urbe Gallorum, cumque omnis ciuitas combusta esset, malis et post excidia crescentibus.