De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nam quos hostis in excidio non occiderat, post excidium calamitas obruebat, cum id, quod in excidio euaserat morti, post excidium non superesset calamitati. alios enim inpressa altius uulnera longis mortibus secabant, alios ambustos hostium flammis etiam post flammas poena torquebat. alii interibant fame alii nuditate, alii tabescentes alii rigentes, ae sic in unum exitum mortis per diuersa moriendi genera conruebant.

et quid plura? ezcidio unius urbis adfligebantur quoque aliae ciuitates. iacebant siquidem passim, quod ipse uidi atque sustinui, utriusque sexus cadauera nuda lacera, urbis oculos incestantia auibus canibusque laniata. lues erat uiuentium foetor funereus mortuorum: mors [*]( 1 II Reg. 26, 12 3 Gen. 15 ) [*]( 1 quia om. B 3 completis ex cumpletis A corr. m. 1 7 eicidium B 8 atqui Hartelius: atque AB Halmius 9 cessabant super a poster. u scr. m. rec. A 10 proaintia A 11 conuertitar ex -tetur Å corr. m. %, idem statim populos ex -lM 12 intttriri BI 14 excissa T haud scio an rect€ Halmius 15 cumque Hartelius: cum AB Halmius bustum B 20 combustos .A 25 passim B I. I. nidi atque ex uideat quae A corf. m. 2 26 urbis sed u mute in o m. 3 A - incessantia A ab auibus suspicatur Hartelius fort. recte. )

149
de morte exalabatur., ac sic etiam qui excidiis supradictae urbis non interfuerant mala alieni excidii perferebant.

et , quid post haec, inquam, quid post haec omnia? quis aestimare hoc amentiae genus possit? panci nobiles, qui excidio superfuerant, quasi pro summo deletae urbis remedio circenses ab imperatribus postulabant uellem mihi hoc loco ad exsequendam rerum indignitatem parem negotio . eloquentiam dari, scilicet at tantum uirtutis esset ia. querimonia quantum doloris in causa.

quia eiiim aestimare possit, quid primum in his, de quibus diximus, accusandum sit, inreligicsitas an stultitia luxuria an amentia? totum quippe in illis eat. quid enim aut inredigiosius quam petere aliquid m iniuriam dei ? aut quid stultius quam quid petas non considerare? ant quid tam perditi luxus quam ia. lucu res desiderare luxurise ? aut quid amentius quam in malis esse et malorum intellegentiam non habere P quamquam in his omnibus nulla res minus cul panda est quam ameatia, quia oluntas crimen non habet ubi furore peccatur.

quo magis hi,: de quibus loquimur, accusandi - sunt,: quia sani insanieban. circenses ergo, Treueri, desideratis, et hoc uastati hoc expugnati, post cladem post sanguinem, post suplicia post captiuitatem, post, tot euersae urbis excidia ? quid lacrimabilius, hac. stultitia quid luctuosius hac amentia? fateor, . miserrimos esse uos credidi cum excicia passi estis, sed miseriores uos uideo, cum spectacula postulatis. putabam enim uos in excidiis rem tantum atque substantiam, nesciebam etiam sensum, atque intellegentiam perdidisse.