De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

postremo, ne qua pars Mundi exitialibus malis esset immunis, nauigare per fluctus bella coeperunt: quae uastatis urbibus mari clausis et euersis Sardinia ae Sicilia, id est fiscalibus horreis, atque abcisis uelut uitalibus uenis, . Africam ipsam id est quasi animam captiuauere reipublicae. et quid? ingressis terram illam gentibus barbaris forsitan uel metu uitia cessarunt? aut, sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique seruorum solent, modestiam saltim ac disciplinam terror extorsit?

quia aestimare hoc malum possit?acircumsonabant armis muros Cirtae atque Carthaginis populi barbarorum, et ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis luxuriabat in theatris. alii foris iugulabantur alii intus, fornicabantur: pars plebis erat foris captiua hostium pars intus captiua uitiorum.

cuius sors peior fuerit incertum est. illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captiui, et ex duobus letalibus malis leuius, ut reor, est captiuitatem corporis Christianum quam captiuitatem animae sustinere, secundum illud, quod docet saluator ipse in euangelio, grauius multo animarum mortem esse quam corporum. [*]( 28 Luc. 9, 24 ) [*]( 1 moderatos ex -atuB Å corr. m. 2 2 esse easti A sed adiecta sunt m. 1 transpositionis tigna 10 Hispaoiae A 13 qaaenastatis scd auper quae ser. de m. 2 Å; fort., quae deoastatis 14 abcdsis ted. super c sor. s m. 2 A 16 barbaris gentibus terram illam B 18 quique] quiquam B 21 carthaginis A cartaginensis B 25 quidam B 26 loaalibus A . )

145
an credimus forte, quod captiuus animis populus ille non fuerit, qui laetus tunc in suorum «sptiaitatibus fuit? captiuus corde et sensu non erat qui inter suorum suppicia ridebat., qui iugulari se in suorum iugulis non intellegebat, qui mori se in suorum mortibus non putabat?

fragor, ut ita dixerim, extra muros et infra muros proliorum et proeliorum, confundebatur uox morientium uoxque bacchantium, ac uix discerni forsitan poterat plebis heiulatio, quae cadebat in bello, et sonus populi, qui clamabat in circo. et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat, nisi ut cum eum deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut\' periret ? ;

XIII. Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in calamitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores uiros calamitati- ? bus suis factos fuisse peiores. uidi siquidem ego [Treueros] ipse homines domi nobiles dignitate sublimes, licet iam spoliatos atque uastatos, minus euersos tamen rebus fuisse quam moribus: quamuis enim depopulatis iam atque nudatis. aliquid supererat de substantia, nihil autem de disciplina. adeo grauiores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris iam euersi essent, a se tamen magis euerterentur.