De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
dicis, quomodo? accipe. ac primum, si quando exoratus sua ipsa misericordia deus (neque enim umquam nos ita uiuimus, ut exorare mereamur), sed si quando, ut dixi, a se ipso exoratus pacificos nobis dies prouentus uberes, diuitem bonis omnibus tranquillitatem et abundantiam dederit super uoto crescentem, tanta secundarum rerum prosperitate corrumpimur, tanta morum insolescentium prauitate uitiamur, ut et dei penitus obliuiscamur et nostri.
et cum omnem fructum datae a deo pacis in hoc consistere apostolus dicat, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate, ad hoc tantum data a deo quiete utimur, ut in ebrietate ut in luxuria, ut in flagitiis ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate uiuamus. quasi uero beneficium datae pacis uacatio sit probrositatis et ad hoc inducias tranquillitatis deo donante capiamus, ut licentius securiusque peccemus.
indigni itaque caelestibus donis sumus qui beneficiis dei non bene utimur et facimus rem operum bonorum materiam tantum esse uitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit, quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere, qua deteriores sumus. quis hoc credere queat? mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris, et quae deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis.
XII. Sed uidelicet qui corrumpimur rebus prosperis corrigimur aduersis, et quos intemperantes pax longa fecit [*]( 13 I Tim. 2, 2. ) [*]( 3 propiciatur A placatur B sed cum rasura ante plac ueniant A . 6 neque B corr. ex nequi . 7 exorari B . 8 pacificos ex pacificua A corr. m. 1 9 habondantiam A item infra §. 66 12 obliniscamur ex -antur A corr. m. 1 cum om. B 14 agamUI ex agimas A corr. m. 1 19 atque securius B 26 naturam B g. I. quae ex qua A corr. m. 1 26 munerae sed a punct. -A 28 corrumpitur B.. )
uastata eat Italia tot iam cladibus: ergo Italorum uitia destiterunt? obsessa est urbs Roma et expugnata: ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? inundarunt Gallias gentes barbarae: ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt? transcenderunt in Hispaniae terras populi Wandalorum: mutata quidem est sors Hispanorum sed non mutata uitiositas.