De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XI. Quaeritur forsitan quorsum ista pertineant? quorsum absque dubio nisi ut nihil leue existimetur, quo deus laeditur ? de ludis enim publicis dicimus, ludibriis scilicet spei nostrae, [*]( 5 Num. 15, 32 11 Nam. 11, 4 19 Eiod. 10 ) [*]( 2 tamen om. B tenebat B 6 colligisset B 7 iussu et indicio B 9 ineautor super or scr. m. rec. 111 A 10 perirent s. pe scr. m. 1 de A 15 cohereeret sed h punct. A 16 agi nosceret A 20 uerberatur AB (Xlv): uerberabatur cum edd. om- nibus Halmku 22 intelligi hoc loco A 23 iocundarum A 26 forsitam A quor∗∗sum A bis erasis duabw litt. (quorurlum B pottariore loco) 27 quod deus B 28 enim scilicet sed enim expunct. B )

142
ludibriis uitae nostrae. nam dum in theatris et circis ludimus, deperimus secundum illud utique dictum sermonis sacri: stultus per risum operatur scelus. et nos itaque, dum inter turpia ac dedecorosa ridemus, scelera committimus, et quidem scelera non minima, sed hoc ipso poenaliora, quia cum uideantur specie esse parua, rebus sunt exitiosis pestilentissima.

nam cum duo sint maxima mala, id est, si homo aut se ipsum perimat aut deum laedat, hoc utrumque in ludis publicis agitur: nam per turpitudines criminosas aeterna illic salus Christianae plebis extinguitur et per sacrilegas superstitiones maiestas diuina uiolatur.

dubium enim non est quod laedunt deum, utpote idolis consecratae. colitur namque et honoratur Minerua in gymnasiis Venus in theatris Neptunus in circis Mars in ha- renis Mercurius in palaestris, et ideo pro qualitate auctorum cultus est superstitionum. quicquid inmunditiarum est hoc exercetur in theatris, quicquid luxuriarum in palaestris, quicquid immoderationis in circis, quicquid furoris in caueis.

alibi est impudicitia alibi lasciuia, alibi intemperantia alibi insania, ubique daemon, immo per singula ludicrorum loca uniuersa daemonum monstra; praesident enim sedibus suo cultui dedicatis. ac per hoc in spectaculis istiusmodi non sola -est inlecebra nec sola uitiositas. admisceri enim huic Christianum hominem superstitioni genus est sacrilegii, quia eorum cultibus communicat, quorum festiuitatibus delectatur.

quod quidem licet semper admodum graue sit, tunc tamen magis intelerabile, cum praeter consuetudinarium uitae usum hoc uel aduersa nostra. faciunt criminosius uel secunda, quia et [*]( 2 Prou. 10, 23 ) [*]( 1 ludimus] ludibus super b scr. m. 2 m A 5 ad hoc B S parua] proba (\'edd. recentiores miro errore\' Halmius) debetur iterum -Brassicano qui sic mutauit cod. n script. parua 10 diuini s. i fin. iscr. a m. 2 A 11 non est enim A. sed adiecta eunt m. 1 transpositionis signa 12 consecrate A \'fort. consecrati\' Halmius • 13 deus Neptanus A harenis ex harenus A corr. m. 1 \' 14 au- -ctorum punct. u prioris syU. m. 2 A 17 immoderationis ex -nes A corr. m. 2 immoderacionia est B 18 impudititia A 25 ammodum A grauescit sed c punct. A )

143
magis placandus est in aduersis deus et minus laedendus in prosperis: placari quippe debet, cum irascitur, laedi non debet, cum propitiatur; aduersa enim nobis per iracundiam dei ueniunt secunda per gratiam. nos autem e diuerso omnia agimus.