De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
X. Quanta autem uitia Romanorum sint, quibus barbarae gentes non inquinantur, licet hactenus satis dixerim, addam tamen multa quae desunt. sed illud admoneo tamen ante quam dico, ne ullum penitus culpae genus, quod ad contumeliam dei pertinet, cuiquam leue esse uideatur. si enim in-, lustrem ac praepotentem uirum nequaquam exhonorari a quoquam licet et, si quisquam exhonorauerit, decretis legalibus reus sistitur et iniuriarum auctor iure damnatur, quanto utique maioris piaculi crimen est iniuriosum quempiam deo esse? semper enim per dignitatem iniuriam perferentis crescit culpa facientis, quia necesse est, quanto maior est persona eius, qui contumeliam patitur, tanto maior sit noxa eius, qui facit.
et hinc est quod legimus in lege, etiam eos, qui uidentur con., tra mandatum sacrum leuia fecisse, seuerissime tamen esse punitos: ut intellegeremus scilicet nihil ad deum pertinens leue esse ducendum, quia etiam quod uidebatur exiguum esse culpa, grande hoc faciebat diuinitatis iniuria. denique Oza ille leuites dei quid contra mandatum caeleste fecit, quod [*]( 19 Exod. 31 Num. 20 23 II Rag. 6 ) [*]( 3 coruptellarum alt. 1 punct. A 5 post ablatione signum lacunae posuit Halmius \'cum uerbum aliquod (uelut conuertamur, deducamur etc.) deesse appareat\' et sequens peccamus retinuit ex AB, de peccemus (Ttv) monens: \'hoc membrum ab ut pendere non posse manifestum uidetur\'; nos in Sitz.-Ber. p. 10 post ablatione excidisse statuimus moueamur et pro peccamus scribendum esse peccare pergamus; nam pergendi notionem desiderari nec deesse posse totius loci ratio probat (cf. quae praecedunt: destiterint- desinant et opulentia esse desiit sed nequitia perdurat) 8 coinquinantur B 9 desint B 14 ezsistitur B 16 perferentis ex -tes .A corr. m. 2 18 sit] est A et fort. in archetypo A cod. fuit sit unde facile fiebat est pro sit et 22 exigium s. gi scr. m. 2 u Â. )
hoJao Israheliticae plebis cum ligna sabbatis collegisset; occisus est, et hoc iudicio ac iussu dei, piissimi scilicet ac misericordissimi iudicis et qui parcere absque dubio quam occidere maluisset, nisi ratio onem misericordiae seueritatis ratio uicisset. unus enim incautior periit, ne multi per incautelam postea deperirent. et quid de singulis dicam?
uniuersa gens Hebraeorum, cum per heremum iter ageret, quia consuetudinarias carnes desiderauit, partem suae plebis amisit. et quidem interdictum necdum fuerat ne desideraret, sed legali, ut reor, obseruantiae proficere deus uoluit, ut rebellem consuetudinarias ceerceret: quo facilius scilicet cunctus populus agnosceret, quantum euitare deberet quae deus scriptis caelestibus interdiceret, quando etiam illa eum admissa laederent, quae necdum lege uetuisset.
laborem quoque se sustinere idem populus ingemuit et propter hoc plagis caelestibus uerberabatur, non quia laboranti gemere non liceat, sed ingratus scilicet fuit gemitus deum quasi auctorem immoderati laboris accusans. ex quo intellegi conuenit quantum placere deo debeat qui rerum iucundarum beatitudine fruitur, quando etiam de his queri non licet, quae ingrata uideantur.