De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nam quod non ubique, ut dixi, aguntur quae prius acta sunt, miseriae est beneficium non disciplinae. denique facile hoc probo. da enim prioris temporis statum, et statim ubique sunt quae fuerunt. plus addo: quantum ad uota hominum pertinet, etsi iam non ubique sunt, ubique adhuc sunt, quia ubique ea populus uelit esse Romanus. cum enim ab homine mala res sola necessitate non agitur, ipsa turpis rei cupiditas pro actione damnatur.

nam si, ut dixi, iuxta domini nostri dictum qui mulierem uiderit ad [*]( 28 Matth. 5, 28 . ) [*]( 1 inquit A m. 2 s. I., om. tn. 1 et B chaud scio an recte\' Halmius 6 desolatione B 10 propiciaretur AB item infra propicietnr 13 pars nostri B perierat super a scr. m. 1 i d 17 ex om. B 18 nefas mali nefas est B item statim arsimus arsimur 20 aguntur om. B 24 ubique (ante sunt)] obquę s. acr. m. 2 hoc A adhoc AB (swper o acr. u m. Brassicowi, ut uid., v) 25 nellet B 27 rei turpis B si, ut Rittershusius: sicut AB (rell.); can si, sicut?\' Haimius )

139
concupiscendum, reus est adulterii corde concepti, intellegere possumus quod, etiamsi res turpes atque damnabiles necessitate non agimus, pro ipsa tamen rerum turpium . uoluntate damnamur. et quid dicam de uoluntate? omnes haec ferme, cum possunt, agunt. denique cuiuslibet ciuitatis incolae Rauennam aut Romam uenerint, pars sunt Romanae plebis in circo pars sunt populi Rauennatis in theatro. ac per hoc nemo se loco aut absentia excusatum putet. omnes turpitudine rerum unum sunt, qui sibi rerum turpium uoluntate sociantur. et blandimur nobis insuper de probitate morum blandimur de turpitudinum raritate.

ego amplius dico, non solum agi nunc illas ludicrorum infamium labes, quae prius actae sunt, sed criminosius multo agi quam prius actae sunt. tunc enim integra Romani orbis membra florebant, angusta esse horrea publicae opes fecerant, cunctarum urbium ciues diuitiis ac deliciis affluebant, uix poterat religionis auctoritas inter tantam rerum exuberantiam morum tenere censuram.

pascebantur quidem tunc passim in locis plurimis actores turpium uoluptatum, sed plena ac referta omnia erant: nemo sumptus rei publicae cogitabat nemo dispendia, quia non sentiebatur expensa. quaerebat quodammodo ipsa res publica ubi perderet, quod penitus iam recipere uix posset. et ideo cumulus diuitiarum, qui iam fere modum excesserat, etiam in res nugatorias redundabat.

nunc autem quid dici potest ? recesserunt a nobis copiae ueteres recesserunt priorum temporum facultates, miseri iam sumus et necdum nugaces esse cessamus. cumque etiam pupillis prodigis soleat subuenire paupertas, simulque ut destiterint esse diuites, desinant [*]( 2 atque B s. I. 5 aguntur B 11 blandimur nobis B 14 Romanis B m. 1 urbis A 17 exnberantium B 19 auctores B 21 res ipsa publica B 22 penitus qui iam sed sub qn lineola ducta m. 2 A; qui illud statim post diuitiarum in eod. cod. deest; uidetur ergo e marg. uenisse in locum non suum possit iam nix recipere B 25 ueteres ex aeteris A corr. m. 2 27 prodigis (prodigus A m. 1) vel prodigiosis AB (rell.) \'prodigis Baluzius Halmius; in mea Baluzii editione quarta a. 1743 est etiam glossa uel prodigiosis 28 destitdrint ex dist. A corr. m. 1 desinunt libri \'fort. desinant1 Halmius, quod recipere non dubitaui )

140
quoque esse uitiosi, nos tantum nouum genus pupillorum ac perditorum sumus, in quibus opulentia esse desiit, sed nequitia perdurat. adeo nos non at alii homines causas corruptelarum in inlecebris, sed in cordibus habemus, et uitiositas nostra mens nostra est, ut ad emendandos nos non facultatum ablatione * sed malarum rerum amore peccare (pergamus).