De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

oalamitas enim fisci et mendicitas iam Romani aerarii non sinit ut ubique in res nugatorias perditae profundantur expensae. pereant adhuc quamlibet multa et quasi in caenum proiciantur, sed tamen perire ia.m tanta non queunt, quia non sunt tanta quae pereant. nam quantum ad uotum nostrae libidinis atque impurissimae uoluptatis, eptaremus profecto uel ad hoc tantummodo plus habere, ut eptaremus mus in hoc turpitudinis lutum plura conuertere.

et res probat quanta prodigere uelemus, si opulentes essemus ac splendidi, cum prodigamus tanta mendici. ea est enim labes praesentium morum atque perditio, ut cum iam non habeat paupertas quod possit perdere, adhuc tamen uelit uitiositas plus perire. non est ergo, quod blandiri nobis aliquid in hac parte possimus, ut dicamus, non in omnibus nunc urbibus agi illa, quae prius acta sunt.

ideo enim non in omnibus iam aguntur, quia urbes, ubi agebantur illa, iam non sunt, uel ibi, siquidem diu acta sunt, * quae id efficerent, ut, ubi illa agebantur, esse non possint: sicut ipse ad peccatores deus locutus est per prophetam, quia horum recordatus est dominus, et [*]( 26 Hierem. 44, 21 ) [*]( 1 id 8. scr. m. 2 ~ (= est) A 4 adhuc B s. I. 8 mendacitas B 11 OQnam A 13 at s. scr. q: m, 2 A 14 possemus ex possimus A corr. m. 1 15 in om. B 16 uellemus ex uelimufl A corr. m. 2 item patdo post labes ex labis 20 ergo om. B possumus B 23 uel ibi HarteZim: et ubi AB(Ttv); Cat ante ubi delendum mcletur, nisi grauius uitium latet in loco obscuro* Hdlmius; cf. guae copiosius disputauimus in Site.-Ber. p. 26 sqq. siquidem diu eihausta sunt suspicatur Hartelius 24 ante quae lacunam signauimus; cf. nos l. I. 25 deus ad peecatores B )

138
ascendit, inquit, super cor eius, et non poterat dominus ultra portare propter malitiam studiorum uestrorum et propter abominationes, quas fecistis, et facta est terra uestra in desolationem et stuporem et in maledictum. per haec ergo iam factum est, ut maior pars Romani orbis in desolationem esset et in stuporem et in maledictum.

VIIII. Atque utinam acta tantummodo prius essent et agere haec Romana uitiositas aliquando cessaret: forsitan, ut scriptum est, propitiaretur deus peccatis nostris. sed nequaquam ita agimus, ut propitietur. mala enim incessabiliter malis addimus et peccatis peccata cumulamus, et cum maxima nostri pars iam perierit, id agimus ut pereamus omnes.

quis, rogo, interfici alterum iuxta se uidet et ipse non metuit? quis domum uicini sui ardere cernit et non efficere omnibus modis nititur ne ipse incendio concremetur? nos non uicinos nostros tantum ardere uidimus, sed ipsi iam ex maxima nostrorum corporum parte arsimus. et quid hoc, pro nefas, mali est? arsimus, arsimus, et tamen flammas, quibus iam arsimus, non timemus.