De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
non est dubium quin illud magis amemus, quod anteponimus. omni enim feralium ludicrorum die, quaelibet ecclesiae festa fuerint, non solum ad ecclesiam non ueniunt qui Christianos se esse dicunt, sed si qui inscii forte uenerint, dum in ipsa ecclesia sunt, si ludos agi audiunt, ecclesiam derelinquunt. spernitur dei templum, ut curratur ad theatrum: ecclesia uacuatur circus impletur: Christum in altario dimittimus, ut adulterantes uisu impurissimo oculos ludicrorum turpium fornicatione pascamus. et ideo rectissime ad nos dominus deus dicit: propter spurcitiam exterminati estis exterminio. et rursum \'exerminabuntur inquit arae huius risus\'. [*]( \' .19 ? 20 ?. ) [*]( 3 euenerit edd. et Halmius: uenerit AB (usu in v adscripsit marg. Brassicanus: euenerit pro enim uenerit Bittershusiw) saepeuenit super e sectmdae sytt. scr. alt. e m. 1 A 4 eo «. acr. m. rec. di A eo B (item v, sed in marg. add. dem Brassicanus) 4 et 6 publici ex publica A corr. m. 2 7 omnes] homines Bittershusius 8 thimellicorum sed priore i m. 2 mut. in e et alt. 1 ptmct. A (in marg. m. recentiss. glossam add. hemel∗∗∗s schenic. mus. c. i. i. e. thymelici sunt scenici musici ut est apud Jsid. Or. 18. 47) 15 concurrantur B 18 post pascamus sequitur in libris: postea sed uidelicet qui (postea add. in v) corrumpimur rebus prosperis faciendum aliquid in principio (putamus add. in v). <hasc uerba delenda esse inteUexit Baluzius; idem in exemplo Pithoeamo, quod exstat m bibl. Monacensi bene monuit verba sed uidelicet-proeperis repetita aut praecepta esse ex loco inferiore c. 12 init: Halmius, cuius de fonte rell. verborum sententiam m adn. crit. propositam partim suppleuimus partim correximus in Site.-Ber. p. 12 sq. 19 spurtitiam A extermino B . )
VIII. Sed uidelicet responderi hoc potest, non in omnibiis haec Romanorum urbibus agi. uerum est: eiam plus ego addo, ne illic quidem nunc agi, ubi semper acta sunt antea. non enim hoc agitur iam in Mogontiacensium ciuitate, sed quia excisa atque deleta est: non agitur Agrippinae, sed quia hostibus plena: non agitur in Treuerorum urbe excellentissima, sed quia quadruplici est euersione prostrata: non agitur denique in plurimis Galliarum urbibus et Hispaniarum.
et ideo uae nobis atque iniquitatibus nostris uae nobis atque impuritatibus nostris. quae spes Christianis plebibus ante deum est quandoquidem ex illo in urbibus Romanis haec mala non sunt, ex quo in barbarorum iure esse coeperunt ? ac per hoc uitiositas et impuritas quasi germanitas quaedam est hominum Romanorum et quasi mens atque natura, quia ibi praecipue uitia ubicumque Romani.
sed grauis sit forsitan haec atque iniqua conquestio: grauis profecto, si falsa. at quomodo, inquis, quomodo non falsa, cum in paucis nunc ferme Romanis urbibus fiant ista, quae diximus? plurimas autem iam harum impuritatum labe non pollui, ubi licet sint loca ipsa ac domicilia erroris antiqui, nequaquam tamen agantur illa, quae to [*](1 responderi ex respondere A corr. m. 1 (fort. scrib. respondere potes, ut congruat locus cum altero §. 41: At quomodo, inquis, quomodo non falsa cfr. ad IIII 66 4 maguntiacensium B 5 \'excissa T haud scio an recte\' Halmms agitur (ante Agrippinae) enim B 6 in adctidimus: om. AB Halmius (post Treuerorum habet Balueivs); cfr. cum paulo ante in Mogontiacensium ciuitate twm §. 76 de isdem Treueris: in Gallorum excellentigsima urbe 7 qui s. scr. m. 2 a d 8 implurimis .A urbibus Galliarum B 9 atque (ante impur.) B s. l. 10 plebibus est ante deum B sed est s. I. 12 barbarum s. scr. or m. 2 A 14 Romanorum hominum B natura A 8. Z. m. 1, ut uid. 15 atque B s. Z. 16 profecto om. B 19 inpuritate B \'pollui. uidetwr uerbum deesse, unde oratio obliqua pendeat, uelut uideamus\' Halmius, cui assentiri malim quam Hartelio qui ex inquis fort. affirmas uel tale quid supplendum putat, quod tamen a Saluiani scribendi ratione alienum esse censuerim; cfr. nos Sitz.-Ber. p. 26; nunc malim: fieri (quod facile ex fiat oriri poterat) ista quae diximus (uideamus), conl. §. 95 uideamus quae fiant antiqui ex antique d corr. m. 2 20 agantur sed s. a med. scr. m. 2 u A, -agantur B )
considerandum ergo utrumque est, id est, quid sit quod adhuc loca ipsa ac diuersoria ludicrorum sint, ludicra autem esse cessauerint. loca enim et habitacula turpitudinum idcirco adhuc sunt, quia illic impura omnia prius acta sunt. nunc autem ludicra ipsa ideo non aguntur, quia agi iam prae miseria temporis atque egestate non possunt. et ideo, quod prius actum est, uitiositatis fuit, quod nunc non agitur, necessitatis.