De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ergo primum renuntiatur diabolo ut credatur deo, quia qui non renuntiat diabolo, non [*]( 3 atque insania B ut uid. et cum edd. Halmim & quis B (sed idem paulo post qui furor) laetare A 8 quid B 13 quidem ex quidam A corr. m. 2 14 apostatio quaedam A: quaedam apostatatio B symboli AB cf. § 33 symboli sacramenta (symbolia in c ex symboli Brassicanus, unde m edd. ante Halmvum peruenit) 15 laftalis sed super a priore scr. m. 2 o A babtismo B 17 atque exspectaculis (sic) et operibus B (ceterum exspectaculis etiam A sed sub ex lineola ducta) 19 igiturl ergo B 27 credis B )

134
credit deo, et ideo qui reuertitur ad diabolum relinquit deum.. diabolus autem in spectaculis est et pompis suis, ac per hoc,. cum redimus ad spectacula diaboli, relinquimus fidem Christi. hoc itaque modo omnia symboli sacramenta soluuntur, et totum quod in symbolo sequitur, labefactatur et nutat; nihil enim sequens stat, si principale non steterit.

dic igitur tu, Christiane, quomodo tenere te sequentia symboli putas, cuius. principia perdidisti? membra sine capite nil prosunt et ad exordium sui cuncta respiciunt: quae utique, si perierint, omnia pessum trahunt, siquidem stirpe sublata aut non sunt reliqua aut, si sunt, sine emolumento sunt, quia sine capite nil constat. si cui itaque leue spectaculourum crimen uidetur, respiciat cuncta ista quae diximus, et uidebit in spectaculis non uoluptatem esse sed mortem. quid est autem aliud quam mortem incurrere uitae originem perdidisse? ubi enim fundamentum symboli euertitur, uita ipsa iugulatur.

VII. Rursum ergo necesse est redeamus ad illud, quod saepe diximus: quid simile apud barbaros? ubi apud illos circenses ubi theatra ubi scelus diuersarum impuritatum, hoc est spei nostrae ac salutis excidium? quibus illi etsi, utpote pagani, uterentur, minore tamen culpa sacrae offensionis errabant, quia, etsi esset impuritas uisionis, praeuaricatio tamen non erat sacramenti.

nos uero quid respondere pro nobis possumus? tenemus symbolum et euertimus, et confitemur munus salutis pariter et negamus. ac per hoc ubi est christianitas nostra, qui ad hoc tantummodo sacramentum salutis accipimus, ut maiore postea praeuaricationis scelere peccemus ? nos ecclesiis dei ludicra anteponimus, nos altaria spernimus et theatra honoramus, omnia denique amamus omnia colimus: [*]( 2 eat in spectacalis B et add. Hartelius recte, opinor; cf. §. 32: pompis spectaculis et operibus eius 3 ad spectaculum B, idem diaboli om. 4 symboli ex symbuli d corr. m. 1, idem paulo post notat auper o acr. m. 2 u 8 et 12 nihil B 11 si B s. i. 13 uidebit in n ex uidet corr. Brossiconus: uidet AB(Tt) 14 uoluntatem A 22 praeuaricatione B 24 et confitemur retinuimus ex AB (Tt); fuit etiam in v sed Brassicanus deleuit et post eum cum edd. omisit Halmius) )

135
solus nobis in comparatione omnium deus nilis est.

denique praeter alia, quae id probant, indicat hoc etiam haec res ipsa quam dico. si quando enim euenerit, quod scilicet saepe euenit, ut eodem die et festiuitas ecclesiastica et ludi publici agantur, quaero ab omnium conscientia, quis locus maiores Christianorum uirorum copias habeat, cauea ludi publici an atrium dei, et templum omnes magis sectentur an theatrum, dicta euangeliorum magis diligant an thymelicorum, uerba uitae an uerba mortis, uerba Christi an uerba mimi?