De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ubi sunt qui haec faciant, propter quae uenisse Christum apostolus dicit? ubi sunt qui desideria. saeculi fugiant ubi qui uitam pie ac iuste agant ubi qui sperare se spem beatam bonis operibus ostendant et immaculatam uitam agentes hoc ipso se probent regnum dei exspectare, quia merentur accipere? uenit, inquit, dominus Iesus Christus, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

ubi est populus ille mundus ubi populus acceptabilis, ubi populus boni operis ubi populus sanctitatis? Christus, inquit scriptura, pro nobis passus est, exemplum nobis relinquens ut sequamur uestigia eius. uidelicet uestigia saluatoris sequimur in circis uestigia saluatoris sequimur in theatris. tale nobis scilicet Christus reliquit exemplum, quem fleuisse legimus risisse non legimus. et hoc utrumque pro nobis, quia fletus compunctio est animae risus corruptio disciplinae. et ideo dicebat: u a e. [*]( 1 Phil. 2, 8 7 Tifc. 2, 11 24 I Pet. 2, 21 30 Luc. 6, 25.21 ) [*]( 1 uos A sed m. rec. u mut. W. N 4 Christu» B s. I. 6 etturpissimam sed priore t mute in i A: turpisaimam (stAe ei) B 8 ut B 8. I. 11 domini gloriae B 15 quae A m. 2 8. I. 19 probent Å et diuinauit Rittershusius: perhibent B 20 Christus. Iesus B 25 nobis exemplum B 28 reliquid B )

133
uobis, qui ridetis, quoniam flebitis. et: beati, qui fletis, quoniam ridebitis. nobis autem ridere et gaudere non sufficit, nisi cum\' peccato atque in insania gadeamus, nisi risus noster impuritatibus nisi flagitiis miscatur.

VI. Qui, rogo, hic error est, quae stultitia? numquid lae* tari assidue et ridere non possumus, nisi risum nostram atque laetitiam scelus esse faciamus? an forte infructuosum putamus gaudium simplex nec delectat ridere sine crimine? quod, rogo, hoc malum est aut qui furor P rideamus, quaeso, quamlibet inmensuratim laetemur quamlibet iugiter, dummodo innocenter. quae uecordia est et amentia, ut non putemus risum et gaudium tanti esse, nisi in se dei habuerit iniuriam? iniuriam utique et quidem maximam.

in speetaculis enim apostatatio quaedam fidei est et a symboli ipsius et caelestibus sacramentis letalis praeuaricatio. quae est enim in baptismo salutari Christianorum prima confessio P quae scilicet nisi ut renuntiare se diabolo ac pompis eius et spectaculis atque operibus protestentur? ergo spectacula et pompae etiam iuxta nostram professionem opera sunt diaboli.

quomodo igitur, o Christiane, spectacula post baptismum sequeris, quae opus esse diaboli confiteris ? renuntiasti semel diabolo et spectaculis eius, ac per hoc necesse est ut prudens et sciens, dum ad spectacula remeas, ad diabolum te redire cognoscas. utrique enim rei simul renuntiasti et unum utrumque esse dixisti. si ad unum reuerteris, ad utrumque remeasti. abrenuntio enim, inquis, diabolo pompis spectaculis et operibus eius. et quid postea ? credo, inquis, in deum patrem omnipotentem et in legum Christum filium eius.