De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sin uero in conscientia nostra hoc est, quod haec deus horret quod execratur, quod in his sicut pastus diaboli ita offensio dei, quomodo nos in ecclesia colere deum dicimus, qui in obscenitate ludorum semper diabolo deseruimus, et hoc gnari ac scientes, de consilio et industria? ita quae nobis, quaeso, spes erit apud deum, qui non casu aut imprudentia deum laedimus sed exemplo illorum quondam gigantum, quos insanis conatibus sperna temptasse et quasi in nubes gradum tulisse legimus?

sic nos per iniurias, quas in omni mundo deo semper inferimus, quasi consensu publico caelum oppugnamus. Christo ergo (0 amentia monstruosa!) Christo circenses offerimus et mimos,: et tunc hoc maxime, [*]( 4 quoque] quod (aperte ex quoq male ortum) A et om. A (fort. scrib. turpitudines(que)quas praesertim cum in A quos s. scr. m. 2 a legattW) 6 uideri A 7 nos sumus uideat B (\'sententia est: ut ipse quoque illa ibi uideat, ubi nos uidemus3 HaJmius) 10 immorem A 11 arbitremur B m. 1 16 haec om. B 17 in his sicut Hartelius: in his sit B et aperta super in his rasura A. sicut in his sit Ttfl et cum edd. Halmius; coniunctiui hic locum non esse, est autem deesse posse recte monuit Sartelius 20 sgnari A (fuit ignari) 21 spes] quae spes B 23 gygancium B 26 0 B 8. t 27 offerrimus A item mfra §. 26 et tunc hoc v in rae. manu Brassicani: tunc et AB. )

131
cum ab eo aliquid boni capimus, eum prosperitatis ab eo aliquid adtribuitur aut uictoria de hostibus a diuinitate praestatur. et quid aliud hac re facere uidemur, quam si qui homini beneficium largienti iniuriosus sit aut blandientem conuiciis caedat aut osculantis uultum mucrone transfigat ?

interrogo enim omnes potentes eo diuites mundi huius, cuius piaculi reus sit seruus ille, qui bono ac pio domino malum cogitet, qui bene merenti conuicium faciat et pro libertate, quam accepit, contumeliam reddat. absque dubio maximi criminis reus creditur qui malum pro bono reddit, cui etiam malum pro malo reddere non liceret. hoc ergo etiam nos, qui Christiani dicimur, facimus : inritamus in nos missericordem deum impuritatibus nostris propitiantem sordibus laedimus blandientem iniuriis uerberamus.

V. Christo ergo (o amentia monstruosa!) Christo circenses offerimus et mimos, Christo pro beneficiis suis theatrorum obscena reddimus, Christo ludicrorum turpissimorum hostias immolamus. uidelicet hoc nos pro nobis in carne natus saluator noster edocuit: hoc uel per se ipsum uel per apostolos praedicauit. propter hoc humanae natiuitatis uerecundiam subiit et contumeliosa terreni ortus principia Suscepit: propter hoc in praesepio iacuit cui seruierunt angeli, cum iaceret: propter hoc inuolui se pannorum crepundiis uoluit qui caelum regebat in pannis: propter hoc in patibulo pependit quem pendentem mundus expauit.

qui propter uos, inquit apostolus, pauper factus est, cum diues esset, [*]( 25 n Cor. 8, 9 ) [*]( 1 aliquid ab eo (cmte adtrib.) B 2 praestetur B m. 1, item statim uidetur m. 1 3 quasi AB sed in A lineola add. m. 2 vuper a 4 cum uiciis B 5 transfigat B 6 enim1 hoc loco - N, A omnes B 8. 1. 8 merenti ex merente A corr. m. 1 9 accepit Halmius: accipit AB (rell.) redit A 10 reddat B etiam ergo A sed adiecta sunt transpositionis signa m. 1 13 propiciantem Å 19 uel se B 21 principia B: principalia sed lia punct. et swper pa scr. m. 2 i A Halmius; ceterum cfr. infra.,. 33. 34 93 crepondiis super o scr. u m. 2 d 25 nos Vulgata: nos AB Halmius. ) [*]( 9* )

132
ut illius inopia uos honestaremini. et cum in forma, inquit, dei esset, humilliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. hoc nos uidelicet Christus imbuit, cum pro nobis ista toleraret: praeclaram passioni eius uicissitudinem reddimus qui, cum morte ipsius redemptionem acceperimus, uitam ei turpissimam repensamus. apparuit enim, inquit beatissimus Paulus, gratia domini nostri Iesu Christi, erudiens nos, ut abnegants impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.