De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ita nonA in coarguenda harum turpitudinum probrositate res euenit arguenti, ut cum absque dubio honestus sit qui accusare ea uelit, honestate tamen integra eloqui et accusare non possit alia quoque omnia mala agentes polluunt, non uidentes uel audientes, siquid$m etsi blasphemum quem. piam audias, sacrilegio non pollueris, quia mente dissentis, et si interuenias latrocinio, non inquinaris actu, quia abborres animo.

solae speotaculorum impuritates sunt, quae unum admodum faciant et agentium et aspicientium crimen. nam dum spectantes haec comprobant ac libenter uident, omnes ea uisu atque adsensu agant. ut uere in eos apostolicum illud peculiariter cadat, quia digni sunt morte non solum qui faciunt ea sed etiam qui consentiunt facientibus. itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur, et qui forte ad spectaculum puri uenerant de theatro adulteri reuertuntur. non enim tunc tantummodo, quando redeunt sed etiam, quando ueniunt, fornicantur; nam hoc ipso quod aliquis rem obscenam cupit, dum ad immunda properat, immundus est.

IV. Quae cum ita sint, ecce qualia aut omnes aut paene omnes Romani agunt. et cum haec ita sint, qui talia agimus neglegi nos a diinitate causamur, relinqui nos a domino nostro dicimus, cum ipsi dominum relinquamus. fingamus enim, quod respicere nos dominus noster uelit etiam non merentes: uideamus si potest. ecce innumera Christianorum milia in spectaculis cotidie rerum turpium commorantur. potest ergo ad illos deus respicere, qui tales sunt ? potest ad [*]( 12 Rom. 1, 82 ) [*]( 1 sunt impnritatos B 2 in quo arguenda (sic) A 4 integra eloqui (coU. superiore eloqui salno pndore) Haimius: integre (8. scr. in jtn. a) aloqui (alt. 1 8. scr.) A integra ea loqui B (et Ttv); in archetypo fuisse uidetvr integnloqui unde uoria uitia originem duxere 6 et si B eorr. ex et 7 quiamante awper a aH. scr. m. 2 e A 8 abliorres ex -ris d corr. m. 2 10 faciunt B 12 nisi* A . adsenin super d acr. m. 2 s A 15 imaginibus ex inimag. A corr. m. 2 16 pnri. A 28 ergo illos B om. ad ) [*]( VIII. ) [*]( 9 )

130
eos respicere, qui bacchantur in circis, qui moechantur in theatris?

an forte hoc nolumus et hoc dignum putamus ut, cum in circis nos et in theatris deus uideat, ea quae nos aspicimus aspiciat quoque ipse nobiscum et turpitudines, quas nos cernimus, cernat etiam ipse nobiscum alterutrum enim fieri necesse est, quia, si nos uidere dignatur, consequens est ut etiam illa ubi nos uideat, aut si ab illis, quod non dubium est, auertit oculos, etiam a nobis, qui illic sumus, pariter auertat. et cum haec ita sint, facimus haec tamen ac sine cessatione quae dixi.

an forte in morem ueterum paganorum theatrorum et circorum nos deum habere arbitramur? faciebant enim haec illi quondam, quia has idolorum suorum delicias esse credebant. nos quomodo haec facimus, qui odisse deum nostrum haec certi sumus? aut certe, si placere has turpitudines deo nouimus, non prohibeo quin sine cessatione faciamus.