De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
adeo non saeculares tantum sed plus etiam quam saeculares esse uoluerunt, ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent postea quam fuissent. quomodo igitur tales isti paenitentiam se egisse non paenitent, sicut etiam illi de coneuersione ac deo aliquid cogitasse, qui a coniugibus propriis abstinentes a rerum alienarum peruasione non abstinent, et cum profiteantur continentiam corporum, incontinentia debacchantur animorum? nouum prorsus conuersionis genus.
licita non faciunt et inlicita committunt: temperant a concubitu et non temperant a rapina. quid agis, stulta persuasio? peccata interdixit deus non matrimonia. non conueniunt uestris studiis facta uestra: non debetis esse amici criminum, qui dicitis uos adfectatores esse uirtutum. praeposterum est quod agitis: non est hoc conuersio sed auersio. qui iam pridem, ut fama est, opus etiam honesti matrimonii reliquistis, tandem a scelere cessate. et quidem iustum est ut ab omni scelere, sed tamen, si non ab, 30 omni, quia hoc fortasse durum et impossibile esse creditis, [*](1 summam] snma 8. a scr. m. rec. 11 et praeterea m. 2 *It quod fuisse uidetur nt 4 poenitencia B ,(pęnitentiam A qui in seqq. modo paen. modo pęn. modo pen. exhibet) 10 cum B s. Z. 11 bonorum B 13 potestatis ex -tes A corr. mό 2 20 debacchabantur sub ab litt. lineola ducta A 25 affectatores B 26 hoc om. B 27 qui] quia B 28 a A s. Z. m. 2: om. B )
esto iuxta te, quicumque ille es, uicini stare non ualeant, esto pauperes habitare non possint, esto sis persecutor multorum inopum. uastatorque miserorum, esto adflictor omnium, dummodo extraneorum: tandem, quaeso, uel tuis parce, et si non omnibus tuis, quia etiam hoc forsitan onerosum tibi et graue iudicas, si tuis omnibus parcas, parce saltim uel illis tuis., qui te non affinibus tantum aliis ant propinquis, sed personis etiam deuinetissimis et pignoribus carissimis praetulerunt. et quid dicam pignoribus ac filiis? praetulerunt te etiam animabus paene ac spebus suis, non quidem laudabiliter, et errorem suum qui ita egit ipse cognoscit. sed quid ad te tamen, cui hoc ipsum praestitit, quod errauit? hoc enim plus ei debes, quia dilectionis tuae nimietate peccauit. caecus quidem factus eat affectu tuo et notatur a cunctis atque reprehenditur; sed tamen tu hoc magis e.i obnoxius factus es, quia se ab omnibus fecit pro tuo amore culpari.
XI. Quid ergo simile apud barbaros Gothos ? quis eorum amantibus nocet, quis diligentem insequitur, quis cari sui mucrone iugulatur? tu amanes persequeris, tu offerentibus munera manus amputas, tu diligentes proximos necas: et non metuis non expauescis P quid faceres, si iudicium. dei praesens non etiam proxima flagellatione sensisses ? addis insuper et adiungis malis prioribus noua crimina. considera quae. te maneant grauiora facientem, cum minora soleant etiam per daemones uindieari.
contentus esto iam, quaesumus; amicorum [*]( 1 a om. B 2 inhabitare B 3 sis] si B 6 honerosam ex honerosus A corr. m. 2 si A m. 2 m marg. omnibus tuis B 7 saltem ex saltim A mute m. 2, item statim afinibus 8. scr. alt. f 9 praetulerunt-pignoribus B 8. Z. 11 specibus sufr ci lineola ducta m. 2 A: speciebus B (et v in quo spebus corr. Brassi- canus) 12 ate 8. ser. m. 2 d A ipsum hoc B 14 es 8. scr. t m. rec. A 17 amare s. scr. a. med. o m. 2 d 21 et om. B 22 quid] qui id d m. 2 mute feceris A 23 Naiam A sed - 2 mutata Uneola in c (ergo nec) addis et adiungis ex addes. et adiunges d corr. m. 2 26 uindicare A contompitus B (COIItentus esto iam e» contentus est uia A corr. m. 2) )
exturbas possessiunculis suis uicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. numquid, ut scriptum est, super terram solus habitabis ? hoc unum quippe est, quod obtinere non poteris. quamlibet enim cuncta occupes quamlibet cuncta peruadas, uicinum semper inuenies. respice quaeso alios, quos, uelis nolis, et ipse suspicis: respice alios, quos, uelis nolis, etiam ipse miraris. altiores sunt ceteris dignitate et aequales dignatione, maiores sunt potestate et minores humilitate. scis profecto etiam ipse, ad quem nunc loquimur, de quo loquamur, et idem, de quo nunc querimur, debes agnoscere, quem hac laude ueneremur.
atque utinam multi essent, qui laudarentur: salubritas esset omnium generositas plurimorum. sed esto tu nolis esse laudabilis: cur uelis, quaeso, esse damnabilis P cur tibi iniustitia nil amicius cur auaritia nil iucundius cur rapacitate nil carius? cur nil iudicas pretiosius quam nequitiam cur nil praestantius quam rapinam? disce uel a pagano homine uerum bonum: caritate enim, inquit, et beniuolentia saeptum oportet esse, non armis. fallunt te itaque opiniones tuae, fallit pr.auae et caecae mentis improbitas. si uis probus si uis potens si uis magnus esse, [*]( ,8 Isa. 5, 8 23 Plin. Paneg. c. 49. ) [*]( 1 et (ut A habet) etipm Rittershusius: om. B 2 iuxta te nullus B 6 scylleis AB 8 super terram solua super terram habitabis (habitacionis m. 1) B 11 respice quaeso - suscipis om. A 15 profecto ex profectu A corr. m. 2 nunc om. B m. 1 lo-. qtiimur (loquitur m. I) hunc de B 16 hac ex hanc d corr. m. 2 17 utinam B s. Z. 19 nobilis sub bi lineola ducta m. 2 A 20 nihil amicius A iocundius AB 23 uerum] uirum B carita*** inquit (lacuna trium s. quattuor Zitt.) A 24 septum add. s. Z. m. 2 te A 25 opiniones ex opinionis A corr. m. 1 cece A 26 si uis improbitas si nis impotens AB sed in A utrumque im m. 2 del. et super bitas scr. bus )
legi quondam in quodam loco: nemo malus nisi stultus: si enim saperet, bonus esse mallet. et tu ergo, si tamen. redire adhuc ad sanitatem potes, exue nequitiam, si uis habere sapientiam. si enim optas uel sapiens omnino esse uel sanus, exuendus tibi omnino et commutandus es. abdicare itaque a te ipso, ne abdiceris a Christo: repudia te, ut recipiaris a Christo: perde te ipse, ne pereas. qui enim, inquit saluator, perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. dilige itaque hanc tam salubrem perditionem, ut adseqaris ueram salutem. liberandus enim a deo [ipso] omnino non . eris, nisi te ipse damnaueris. [*]( 2 ? 8 Luc. 9, 24 ) [*]( 3 mallet ex malit A corr. m. 2 tamen si redire B potes ex**** habere sed m. recentiss. s. scr. ue nequitiam • nis A 6 el- *endus **no et A (exuenddum B) 7 abdicare AB \'fort. abdica te Halmius, quod quamuis seqq. repudia te, perde te commendari uideatur. opus tamen non est 7 ne abdicis B 8 perde te ex perdite d corr. m. 2 saluator inquit B (cfr. quae adnot. ad IIII 95) 9 eam euanuit in A 11 a deo **nino - eris A (binas litt. tantum utroque loco eucmume certum habeo, quare recte Baluzius notauit ipso in A deesse; m B ipso ex seq. ipse ortum uidetur) 12 post damnaueris d hanc subscriptionem habet: EXPLICIT LIBEE QULNTUS. INCIPIT LIBSB SEXTUS. FSLIX LEGE PECULIARES DOMXNICAS ET PROSEQ**ISQ*****US (PROSEQUERE USQUE AD HUIUS Halmius legit) SKXTI LIBELLI SENTENTIAS. )