De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quomodo eadem, quae ab auctoribus quondam malis et male sunt interpolata et male tradita ? ac per hoc iam non eadem, quia non possunt penitus dici ipsa, quae sunt in aliqua sui parte uitiata. incolumitatem enim non habent quae plenitudinem perdiderunt, nec statum suum omnino seruant quae sacramentorum uirtute priuata sunt. nos ergo tantum scripturas sacras plenas inuiolatas integras habemus, qui eas uel in fonte suo bibimus uel certe de purissimo fonte haustas per ministerium purae translationis haurimus: nos tantummodo s bene legimus.
atque utinam quam bene legimus, tam bene adimpleremus. sed uereor, quod qui non bene obseruamus nec bene lectitamus, quia minor reatus est sancta non legere quam lecta uiolare. ceterae quippe nationes aut non habent legem dei aut debilem et conuulneratam habent, ac per hoc, ut diximus, non habent quae sic habent. nam et si qui gentium barbarorum sunt, qui in libris suis minus uideantur scripturam sacram interpolatam habere uel dilaceratam, habent tamen ueterum magistrorum traditione corruptam ac per hoc traditionem potius quam scripturam habent, quia non hoc retinent, quod legis ueritas suadet, sed quod prauitas malae traditionis inseruit.
barbari quippe homines, Romanae immo potius humanae eruditionis expertes, qui nihil omnino sciunt nisi quod a doctoribus suis audiunt, quod audiunt, hoc sequuntur, ac sic necesse est eos, qui totius litteraturae ac scientiae . ignari sacramentum diuinae legis doctrina magis _\\ [*]( 1 legunt d super u add. m. 1 a 2 multa B ; 7 incolomitatem d o tertiae syll. punct. et 8. scr. m. 2 u \' 8 statiin d super i add. m. 2 u 12 tantomodo d 17 et] aut B ac—non habent om. B m. 1 suppletum in marg. 19 barbarortLm A (et v m. 1) quod Halmium fugit: barbajrarum B nt uidetur cfr. adn. crit. ad UII 67 .20 laceram B 2i ueterem A super e postrem. add. m. 2 u traditione ut est in AB (non traditionem) diuitimrit Bitterahusius 23 ueritas legis B 28 ignare A tuper e addi m. 2 i doctrina d sed lineola ercua \' )
haerdiioi ergo sunt sed nwi scientes. denique apud nos sunt haeretici, Apud se non sunt; nam in tantum se catholicos esse iudicant\', ut nos ipsos titulo haereticae appel- lationis infament. quod ergo illi uobis sunt, hoc nos illis. nos eos iniuriam diuinae generationi facere certi sumus, quod minorem patre filium dicant; illi nos iniuriosos patri existimant, quia aequles esse credamus. ueritas apud nos est, sed illi apud se esse praesumunt. honor dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem diuinitatis esse, quod credunt.
inofficiosi sunt, sed illis hoc est summum religionis officium: impii sunt, sed hoc putant ueram esse pietatem. errant ergo, sed bono animo errant, non edie sed affectu dei, honorare se dominum atque amare credentes -quamuis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam dei aestimant caritatem. qualiter pro hoc ipso falsae opinionis errore in die iudicii puniendi sint, nullus potest scire nisi iudex.
interim idcirco eis, ut reor, patientiam deus commodat, quia uidet eos etsi non recte credere, affectu tamen piae opinionis errare, maxime cam sciat eos ea facere, quae nesciunt, nostres autem neglegere quod credunt, 26 per hoc illos magistrorum peccare uitio nostros suo, illos ignorantes nostros scientes, illos id facere, quod putent rectum, nostros quod sciant esse peruersum. et ideo iusto iudicio illos patientia dei sustinet nos animaduersione castigat, quia ignosci aliquatenus ignorantiae potest, contemptus ueniam non meretur. sic enim scriptum est : seruus, qui nescit uoluntatem domini sui, et non facit [*](28 Luc. 12, 47 sq. - ... ) [*]( 2 traditio eis B. 6 ipso* (eras, t Ut.) A 1 et hoe nos B 8 generationi ea) generatione Å corr. m. 8: generationis B 16 v maase B 18 errore ex errare A corr. m. J9: errorem B in tbe — errare d om. m. 1 sed m. aequali add. fn marg. inferiore 24 illos (post suo). A -8. Z. m. 2 id B add. m. 2 26 pacientia (ex pacientia ut uidetur) dei sustiMre Å \' )
III. Noti ergo miremur, quod multis caedimur, quia non inscientia sed rebellione peccamus. scientes enim bona non bene agimus et discretionem recti ac praui intellegentes praua sectamur : legem legimus et legitima calcamus et ad hoc tantum praeceptorum sacrorum scita cognoscimus, ut grauius post inter dicta peccemus: deum colere nos dioimus et diabolo obtemperamus.
et poet haec uolumus ut bona a deo aceipiamus, cum malis mala semper addamus: fieri uoluntatem nostram a deo cupimus, cum dei nos facere nolimus quasi superiores nos deo agimus. uolumus ut uoluntati nostrae deus iugiter pereat, cum omnes nos uoluntati eius iugiter repugnemus. sed ille iustus est, licet nos simus iniusti; castigat enim quos castigandos putat, patitur quos putat esse patiendos. utrumque ad unam rem uult proficere, ut et castigatio in catholicis peccandi refrenet libidinem, et quandoque haereticos patientia dei faciat plenam fidei noscere ueritatem, maxime cum sciat eos forsitan catholica non indignos fide, quos uideat catholicis tutae comparatione praestare.