De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quod quidem etiam beatus apostolus Petrus euidenter exposuit dicens de uitiosis ac tepidis, id est male uiuentibus Christianis: melius erat illis non cognoscere ueritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. contigit illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad suum uomitum aut sus lota in uolutabro caeni.\' quod ut euidenter de his dictum intellegamus, qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus uiuunt, audi, quid de isdem in eodem loco dicat: [*]( _4 Apoc. 3, 15 7 Rom. 12, 11 24 II Pet. 2, 21 sq. ) [*]( 4 fridus s. scr. m. 2 gi A item § 92 (13) 6 fidem sed m punct. A 16 et] aut B 20 suscepisti sed punct. isti et 8. scr. m. 2 tus es d 21 dei] d* (sic) A proicieris B 27 sues sed e punct. A sues B uolutrabro B 28 cęni A: Iuti B euidenter ex uidenter A corr. m. 2 30 quid de hisdem ex quidehisdem d corr. m. 2 quid eisdem (om. de) B )
quod quidem et beatus apostolus Paulus in eundem modum dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias: si autem praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. circumcisionem autem christianitatem intellegendam ipse euidentissime docet dicens: nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo seruimus et non in carne confidimus. ac per hoc uidemus, quod malos . Christianos paganis comparat, nec comparat tantum, sed paene postponit dicens: si autem praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisione reputabitur, et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praeuaricator legis es? ac per hoc intellegimus, ut supra dixi, culpabiliores nos !
multo esse, qui legem dei habemus et spernimus, quam illos, qui nec habent omnino nec norunt: nemo enim ignota contemnit. concupiscentiam quippe, apostolus, nesciebam, inquit, nisi lex diceret: non concupisces. neque enim praeuaricantur a lege, quam non habent, quia, ut scriptum est, ubi non est lex, nec praeuaricatio. ac per hoc, [*]( 1 II Pet. 2, 20 5 Rom. 2, 25 9 Phil. 8, 13 13 Rom. 2, 26 21 Rom. 7, 7 24 Rom. 4, 15 ) [*]( 2 conseraatoris ex -res A corr. m.2 5 in eodem modum B 11 malos Christianos ex malus Christianus A corr. m. 2 20 contempnit d ut statim contempnnnt 21 apostolna nesciebam inquit omnes codd. nesciebam, apostolus inquit cum edd. HaZmiva; equidem m uerborum collocatione quae est in codd. non offenderim nee retinere dvbitaui; si uero mutanda est, certe acribendum: inquit apostolus non ap. inquit; ubicumque enim inquit una cum subiecto in omnibus Saluiani scriptis apparet, subiectum postponitur uerbo inquit nusquam praeponittW; sic locis quindecim (ut statim F, 1): inquit apostolus, decem inquit sacra scriptura s. scriptura 8. sermo diuinus; quinquies inquit saluator, bis inquit dominus, semel inquit beatisaimua Paulus s. deus 8. diabolns s. propheta ) [*]( 7* )
I. Scio infidelissimos quosque et ueritatis diuinae incapaces dicere aduersum haec posse, quae diximus, si tantus sit Christianorum infidelium reatus, ut plus peccent praetermittentes mandata domini quae sciant, quam paganae gentes. quae nesciant, salubriorem his fuisse ignorantiam quam agnitionem, et contra eos esse admodum quod agnouerint ueritatem. quibus hoc respondendum est, non ueritatem his obesse sed uitia, nec legem nocere sed mores. denique da mores bonos, et legis scita pro nobis sunt: tolle uitia, lex prodest. scimus enim, inquit apostolus, quia lex bona est, 81 quis ea legitime utatur. legitime itaque lege utere et legem tibi bonam ipse fecisti. scimus enim, in-. quit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, Sciens hoc quod iusto lex non est posita.
ac per hoc iustus esse incipe et eris liber a lege, quia non potest uenire lex contra mores, quae iam habetur in moribus. scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, sciens hoc, quod iusto lex non est posita, sed iniustis; et non subditis, sed sceleratis et impiis et peccatoribus et si quod: aliud sanae doctrinae aduers-atur. ac per hoc non tam lex tibi, o homo, quam tu legi aduersaris, nec lex contra te bene praecipiendo, [*]( 11 I Tim. 1, 8 19 T Tim. 1, 9 ,■ \' ) [*]( 4 reatua ex reatu 4 cofr. tn. 3 A denique da jnores PithoeUs: deniq: quadam mores A denique clamores B . 10 bonis eq bonpis Å cort. m. 2 ifem statim uitia ex uicia 12 et\' aiquis ^ hoc loco \'. 15 non est let B 17 immoribus A 18 enim] ergO B, 19 non eat lez B 21 si quid Vulgata 22 tam non B )
immo illa pro te est, tu contra illam. illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam uenis praua faciendo, nec contra illam tantum sed etiam contra te; hoc ipso enim, quod contra illam, et contra te, quia in illa salus et uita tua est. ac per hoc dum legem diuinam deseris, salutem propriam derelinquis. non aliter ergo nos de dominica lege querimur, quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingrauescere sibi morbos uitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. quasi uero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si eis non oboedierit infirmus, aut sanare quemquam obseruantia ualeat, quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat.
quid iuuant stomachum absinthia, si statim dulcia subsequantur ? quid conferunt frenetico silentia circumstantium, quem suus clamor occidit? aut quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur uenenum? et nobis itaque lex est antidotum sed uitiositas uenenum. sanare nos non potest legis antidotum, quos occidunt uenena uitiorum. sed iam de his et antea satis diximus et, si ita res postulauerit, etiam post haec iuuante domino aliqua dicemus.
II. Interim quia duo superius barbarorum genera uel sectas esse memorauimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis iam, ut arbitror, satis fecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subiciamus. potest enim quispiam dicere: etiamsi a paganis lex diuina non exigat, ut mandata faciant, quae non sciunt, certe ab haereticis exigit, qui sciunt: eadem enim etiam illos legere, quae nos legimus, eosdem apud illos . prophetas dei, eosdem apostolos, eosdem euangelistas esse, ac per hoc aut non minus ab illis legem neglegi quam a nobis, [*](2 tu A m. 1 8. 1. consulit ex consulet d corr. m. 2 dicendo A 9 morbos ex morbus A corr. m. 1 10 ulla infirmitate B 13 iuuat B absinthia Baluzius : abstinentia AB (reU.) 15 quem] qua d 19 hin ex hi 4 corr. m. 2 res postulauerit] repostulauerit B 20 4fio A: deo ? 21 duo* A 26 ahereticis A super a add. m.2 b 27 nos ex non A corr. m. 2 28 dei B 8. J. apostolos eosdem B .29 illos d super o add. )