De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

et miramur, si [*]( 2 quorũ consaltas d 4 fandos ex fundas A corr. m. fi 5 ac] aut B 6 hii B item infra qui A 8. l. m. 2 7 ingennae ex ingenuo 4. corr. m. 2 incolomitate super o tertias syll ser. n m. 2 d 8 desperatione ex despir» A corr. m. 2 Ita sed It m. 2 in ras. d istae s. ae scr. i m. 2 Å quia tueri Hai- mius : qai harueri sed 8. scr. m. trec. ita ut uixdum legi possit tfequi d qui habere B 10 in hac neoeseitate A; cfr. adn. crit. ad 6 18 fin, redacti sunt ut B 11 facultatis et statim conditionis ex -tea et -nes A corr. m. 2 13 perdentesmwrerum d 15 quidam a. a scr. m. % e Å quiita & ii scr. tn. 2 a A infelix ** ferenda. erat d 17 illnd ** acerbius A aditur add. d alt. m. 2 d 19 indigenq ex indigine d corr. m. 2 fori. illias quondam ut VI 23: exemplo illorum quondam gigantum et VI12: illi quondam pagani 21 quasi *ae**culi A adieeto m marg. m, recmtm. circei 23 quos] quod B )

117
nos barbari capiunt, cum fratres nostros faciamus esse captiuos? nil ergo mirum est, quod uastationes sunt atque excidia . ciuitatum. diu id plurimorum oppressione elaborauimus, ut captiuando alios etiam ipsi inciperemus esse captiui. sentimus enim, etsi tardius multo quam merebamur, sentimus tandem illa, quae fecimus, et iuxta sermonem sacrum labores manuum nostrarum manducamus ac iusto iudice deo soluimus quae debemus. miserti quippe exulum non sumus.

ecoe ipsi exules sumus: peregrinos fraude cepimus, ecce ipsi peregrinamur atque fraudamur: praeiudiciis temporum ingenui status homines circumuenimus, ecce ipsi nuper quidem in alieno solo uiuere coepimus, sed praeiudicia iam. timemus. et o quanta est infidelis malarum mentium caecitas! damnationem perferimus iudicantis dei et necdum nos agnoscimus iudicari.

, et mirantur sanctorum aliqui, quod exemplo nostro ceteri non emendentur,, qui nihil adhuc tale tolerarunt, cum tormentis nostrarum iniquitatum ne ipsi quidem, qui iam a deo plectimur, corrigamur. o superbiam non ferendam: plurimi poenas peccatorum suorum perferunt, et intellegere causas, poenarum emo dignatur.

sed est causa euidens, quae hanc snperbiam facit, scilieet quia, etsi aliqua iam patimur, nondum tamen , patimur quae meremur. tanta est enim misericordia dei, ut, etsi nos pati uult aliqua de piaculis nostris, nolit tamen cuncta tolerare : quia castigat, malos, non reddit mala et. agnoscere nos peccata nostra uult quam sustinere, scilicet ut piis ac salubribus flagellis ostendat nobis quae ferre mereamur, sed tamen non inferat %uae meremur, iuxta illud scilicet [*](8 Psal. 127, 2 , ) [*]( 1 ñr** faciamus A sed eras., os adhuc ex parte cognosci potest noatros nos faciamus B . 4 inciperemus ex inciperimus A corr. tn. 1 9 coepimos A item 10 ingeouii et hominee corr. tn. 1 ex homiais \' 14 indicari ex iudicare Jt carr. m. 2 .15 aliqui sanctorum B 16 qai nihil] qui om. Halmius puncto posito post emendentur secutus. ut adft. cnt. ddcet cod. A auctoritatem, in quo ego quidem bis conlato qai inueni 26 agnosoere e. a scr. i et itos 8. ecr. biB wk, rec. Â, .. nult] maaalt B cf. IIII 10 qui locus simul monere uidetur ne post nfa hoc loco ma excidisse putes..: )

118
beati apostoli dictum, quo ait: ignoras quoniam bonitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae.

et uere ita agimus, ut dicit apostolus. deus enim nos uocat ad paenitentiam, sed nos thesaurizamus iram: deus nos inuitat ad ueniam, sed nos cotidie cumulamus offensam. uim deo facimus iniquitatibus nostris, ipsi in nos iram diuinitatis armamus: cogimus ad ulciscendas criminum, nostrorum immanitates nolentem deum, prope est ut eum non permittamus ut parcat. nam cum in eum nullum umquam iniustitiae signum cadere aut apparere possit, sic agimus, ut, si enormitates nostrorum scelerum non ulciscitur, iniustus esse uideatur.-

X. Sed uidelicet peccator fuit aliquando aliquis, fortasse iam non est. aut est ullus criminum modus et non prius est ut de uita homines quam de iniquitate discedant? quis enim non cum ipsis iniquitatibus suis moritur et cum ipsis admodum atque in ipsis sceleribus sepelitur? ut uere de his propheticum illud rectissime dici possit: sepulchra eorum domus eorum in aeternum, et comparati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt illis. atque utinam iumentis! melius quippe fuerat beluina imprudentia deuiasse. illud peius et criminosius, quia non ignorantia dei sed despectione peccarunt.

atque hoc uidelicet laici tantummodo non quidam etiam clericorum, saeculares tantummodo non multi etiam religiosi, immo sub specie religionis uitiis saecularibus mancipati : qui scilicet post ueterum flagitiorum probra et crimina titulo sibimet sanctitatis inscripto non conuersatione alii sed professione nomen tantum [*]( . 1 Eom. 2, 4 19 Psal. 48, 12.\' ) [*](3 autem om. B cor impoenitens ex cor impdnitene A corr. m. 2 (paulo post paenitentiam) \'iopoenitens cor B 4 apostolus dicit B 15 aut] aa Rittershusius (\'coniectura non opus esse uidetur in. sententia ironida\' Halmius) ; de aut = an wtd. Indicem IIIl. , 21 facti om. B 24 deapectione ex disp. A cor,.. m. 2 item 36 religiosae 8. ae scr. i 28 proba s. a ser. r m. 1 A . sanctitatis sibimet B 29 alii» A denotauere B \' )

119
demutauere non uitam et summam diuini cultus habitum magis quam actum existimantes, uestem tantummodo exuere non mentem.

unde illi se minore inuidia criminosos putant, qui cum paenitentiam quasi egisse dicantur, sicut mores pristinos ita etiam habitum non relinquunt? nam taliter ferme omnia agunt, ut eos non tam putes antea paenitentiam criminum egisse quam postea ipsius paenitentiae paenitere, nec tam prius paenituisse quod male uixerint quam postea, quod se promiserint bene esse uicturos. sciunt me uerum loqui et testimonium mihi etiam conscientia sua dicunt, cum multi alii tum praecipue illi nouorum honorum religiosi ambitores et post acceptum paenitentiae nomen amplissimae ac prius non habitae potestatis emptores.