De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
V. Remouet igitur a se, inquis, curam mortalium deus. et quae ergo nobis diuinae religionis est ratio? quae uel causa Christum colendi uel spes propitiandi? si enim neglegit deus in hoc saeculo genus hominum, cur ad caelum cotidie manus tendimus? cur orationibus crebris misericordiam dei quaerimus? cur ad ecclesiasticas domus currimus? cur ante altaria supplicamus? nulla est enim nobis ratio precandi, si spes tollitur impetrandi. uides ergo quam stulta atque inanis sit huius persuasionis adsertio: quae utique si recipitur, nihil penitus de religione seruatur.
sed ad illud forte confugias, ut dicas nos metu futuri iudicii deum colere et id omni praesentium officiorum cultu elaborare, ut in die futuri iudicii mereamur absolui. quid ergo sibi uult apos.tolus Paulus praecipiens cotidie in ecclesia ac iubens ut offeramus iugiter deo nostro orationes obsecrationes postulationes gratiarum actiones? et haec omnia quam ob causam? quam utique nisi, ut ipse dicit, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni castitate? pro praesentibus, ut uidemus, domino supplicari iubet et orari, quod utique non iuberet nisi exorari posse confideret.
quomodo ergo aliquis pro obtinendis futuri temporis bonis apertas dei aures, pro praesentibus autem clausas atque obstructas putat ? aut quomodo nos in [*]( 20 I Tim. 2, 1 sq. ) [*]( 3 remouit ex remoua A corr. m. 2 5 amandauit v corr. (man. Brassicani ut uidetur): commendauit AB (et quidem B uerba a suo loco comm. m mg. habet m. 2) 9 qus (ante uel) B 10 propiciandi A 13 domos B 17 confugies B 18 id omni] ideo omnium B 19 iudicii] saeculi B 20 meream sed ravura sup. m lit. fin, B 21 ecclesia B et eras. m v: ecclesiam AB Halmius offerantur B 26 supplicari AB: supplicare Halmius orari et paulo post exorari Hartelius: orare et exorare AB quod om. B )
esto igitur postulatio talis utilitate non careat: quomodo ratione subsistit? si enim deus a respectu huius saeculi curam re-\' mouet et postulantium precibus aures suas claudit, absque dubio, qui non audit nos pro praesentibus, non audit etiam pro futuris, nisi forte credimus pro precum diuersitate aures suas Christum uel tribuere uel negare, id est, ut claudat eas cum rogatur praesentia, aperiat cum futura.