De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

IIII. Sed sunt fortasse, inquis, alia maiora, id est, quod multa in uita ista aspera atque acerba patiuntur, quod capiuntur, quod torquentur, quod trucidantur. uerum est: sed quid facimus, quod et prophetae in captiuitatem abducti sunt et apostoli etiam tormenta tolerarunt? et certe dubitare non [*]( 6 I Tim. 5, 23 10 Gal. 5, 17 16 Saluiaaus in ep. Y 4, ) [*]( 6 nimiis ex minus B corr. m. 2 7 pauxillulum ex paxillulum et A et B corr. m. 2, ut uidetur 8 infirmitatis B 12 carnem ex spiritum B corr. m. 1, ut uidetur 16 infirmitas] inbecillitas Saluianus in epist. V 4 habet, item 19 animorum pro animarum 29 abducti ex ducti B corr. m. 2 )

11
possumus, quod tunc deo maxime curae erant cum pro deo ista paterentur. at forsitan hoc ipso magis probare te dicis, quod deus in saeculo isto omnia neglegat et futuro totum iudicio reseruet, quia semper et boni omnia mala passi sunt et fecerunt mali. non infidelis quidem uidetur adsertio, maxime quia futurum dei iudicium confitetur.

sed nos ita iudicandum humanum genus a Christo dicimus, ut tamen etiam nunc omnia deum, prout rationabile putat, regere ac dispensare credamus, et ita in futuro iudicaturum adfirmamus, ut tamen semper etiam in hoc saeculo iudicasse doceamus. dum enim semper gubernat deus, semper et iudicat, quia gubernatio ipsa iudicium est. quot modis hoc uis probemus?

ratione an exemplis an testimoniis ? si ratione, quia tam expers humanae intellegentiae est et huius ipsius de qua loquimur ueritatis alienus, qui non agnoscat ac uideat pulcherrimum mundi opus et inaestimabilem supernarum infernarumque rerum magnificentiam ab eodem regi a quo creata sit, quemque elementorum fabricatorem eundem etiam gubernatorem fore; qui cuncta scilicet qua potestate ac maiestate condiderit, eadem etiam prouidentia ac ratione moderetur, praesertim cum etiam in his quae humano actu administrantur nihil penitus sine ratione consistat, omniaque ita a prouidentia incolumitatem quasi corpus ab anima uitam trahant; ideoque in hoc mundo non solum imperia et prouincias neque rem ciuilem ac militarem, sed etiam minora officia et priuatas domos, pecudes denique ipsas et minutissima quaeque domesticarum animantium genera non nisi humana ordinatione atque consilio quasi quadam manu et gubernaculo contineri. et haec omnia sine dubio uoluntate ac iudicio summi dei:

scilicet ut eo exemplo omne humanum genus particulas rerum et membra regeret, quo ipse summam totius [*]( 1 maxime deo A sed signis transpositionis m. 1 additis 2 hoc B add. m. 2 4 reseruarit B 9 adfirmemus (non affirmemus) B 11 est iudicium B 12 quod et A et B m. 1 hoc uis ex huius A corr. m. rec. huius uis B (item v, sed in mg. hoc adscripsit Brassicanus) 21 omniaquae A m. 1 22 a om. A . incolomitatem B 23 idSque B 24 prouintiis .A neque] atque B 26 humana s. scr. m. rec. diuina A 29 genus humanum B )

12
mundani corporis gubernaret. sed in principio, inquis, creaturarum haec sunt a deo statuta atque disposita: ceterum patrata uniuersitate rerum atque perfecta remouit a se cunctam terrestrium rerum curam et ablegauit: laborem uidelicet forte fugiens a suo loco amandauit et molestiam fatigationis euitans aut occupatus negotiis aliis partem rerum reliquit, quia totum obire non possit.