De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed de his dicendum amplius non est; tam stulta enim sunt et tam friuula, ut cauendum sit, ne id ipsum, quod pro honore dei dicitur, iniuria dei esse uideatur. tanta quippe est maiestatis sacrae et tam tremenda reuerentia, ut non solum ea, quae ab illis contra religionem dicuntur, horrere, sed etiam ea, quae pro religione nos ipsi dicimus, cum grandi metu ac disciplina dicere debeamus.
igitur si stulte atque impie creditur, quod curam rerum humanarum pietas diuina despiciat, ergo non 25 despicit: si autem non despicit, regit: si autem regit, hoc ipso quod regit iudicat, quia regimen esse non potest, nisi fuerit iugiter in rectore iudicium.
VI. Sed parum esse fortasse quispiam putet, quod hoc ratio declarat, nisi probetur exemplis. uideamus qualiter mundum 30 a principio deus rexerit, et ita eum semper omnia gubernasse monstrabimus, ut simul etiam iudicasse doceamus. quid enim [*]( 1 a s. l. m. 1 A 2 audiendo A 3 incolomitatibus B plerumque 5 est nobis fortasse B 8 praeces A 11 remouet A quod retinui mutato sequente clausit in clandit; cfr. Sitz. Ber. p. 24 remouit B 17 friuula sic A ubique: friuola B ubique 22 grandi ex grande A corr. m. 2 24 humanarum rerum B )
quis non in his omnibus et gubernatorem deum uideat et iudicem ? constituit enim Adam in paradiso innocentem, expulit reum. in constitutione or.dinatio est, in expulsione iudicium. quando enim eum in loco uoluptatis posuit, ordinauit, quando autem reum de regno expulit, iudicauit. ergo hoc de primo homine, id est de patre. quid de secundo, id est de filio? factum est, inquit scriptura sacra, post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera domino. Abelis quoque obtulit de primitiis gregis sui et de adipibus eius. et respexit dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain uero et ad munera illius non respexit.