Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

7. Quia ergo destruximus ea quae aliena sunt a religione uerbi dei et in gregem porcorum reiecimus multiformem legionem, quae et praecipitata est in profundum, nunc quod ad nos ipsos pertinet uideamus. illud est ergo quod primum considerandum puto, quaenam sit ista tanta erga sola uerba contentio. quae linguae prurigo est, quae tanta inpatientia? quid est quod manibus adtractis et conligatis linguae solius opera et arma proferimus? caritatis studium cessat, castitatis uirginitatis misericordiae aut deest aut, si et sit in aliquibus, uel rarum est uel minus uiget. 1» [*]( O ) non est tanta cura psallendi, non uigiliarum, non orationum, non in obsecrationibus flendi studium, non corpus humiliare ieiuniis, non per intentam orationem ascendere ad deum — non quae deteriora sunt melioribus iungimus, limum dico spiritui, non meditationem mortis habemus in uita, non accendimur ut uitiis dominemur memores supernae cognationis —, non furorem uincere uel iracundiam cohibere, non adrogantiam deicere uel inrationabilem tristitiam depellere, non libidinem refrenare, non risus intemperantiam, non oculorum lasciuiam resecare, non auditus intemperantiam, non inmoderationem uerbi, non uani- tatem cogitationum retundere uel earum quas nobis suggerit inimicus uel quas ipse capit ex nobis, ex quibus utique, sicut scriptura dicit, per corporales sensus tamquam per fenestras [*]( 8 cf. Luc. 8, 30—33 28 cf. Hier. 9, 21 ) [*]( 1 uideantj debeant Cv, spat. uac. in 0 2 hec v 4 domus 0 7 di­ struximus 0 relegione 0 8 multiformam 0 legionem (λεγεω̄να)] relegionem 0 religionem Cv 9 ad nos ipsos (rcpos .r\'ip.a; atJtoú;) V ipsos om. OC 10 est om. V primo V 12 prorigo OC inpatientia est V 13 adtrahitis OC proferitis (mus s. tis) 0 15 et si*t C adsint fl parum V 17 humilare v 18 ieieniis O 19 mulieribus 0 20 accendimur] accingimur mauult Engelbrecht 21 cognationis (vrfi «vajitev EtrfsvE\'>/;)] cogitationis Vv cogitationes C 28 sensus 0 )

273
introducit mortem. sed e contrario his omnibus uitiis libertatem quo uolunt et quomodo nolunt concedimus euagandi et solam in disputationibus et quaestionibus uidemur nobis seruare cau­ telam.