Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

6. Natiuitatem dei et creationem et deum ex nullis exstantibus et substantiae sectionem atque scissionem et resolutionem ut quid audit profanus auditor? ut quid uerborum nostrorum iudices accusatores et inimicos nostros uocamus? ut quid gladios nostros hostibus tradimus? quomodo eos putatis audire de talibus uer­ bum, qua mente. quo sensu illos, qui adulteria conlaudant et puerorum stupra atque omnium uitiorum genera consecrant, qui nihil omnino ultra corpus sentire et intellegere possunt, qui paulo ante ipsi sibi statuerunt deos illos quos ex turpitudine flagitiisque cognouerant? ista tales nonne omnia carnaliter, [*]( 2 ) nonne omnia turpiter et inperite intellegent? nonne ut sua solent ita nostra censebunt et quo affectu, quo sensu suorum deorum generationes et filiorum procreationes accipiunt, eo sensu et affectu etiam nostra pensabunt? nonne cum illi huiuscemodi proferunt uoces et inridemus eos et inpugnamus? et quomodo eos quae nostra sunt suscipere persuadebimus, si de eisdem [*]( 10 cf. Ioh. 1, 1 ) [*]( 1 ueneramur 0 et eras. R 2 qui Ra.c. 3 suum] add. fundunt V 4 iniciati Ov stola (laJKjto?)] stata ex stola R 6 onestatis C in­ digeijtia R iudicia V 7 et (xal Àórou xat IJtWIt\'ijç) alt. s. 1. R, om. OCv det aliquod de nobis R aliquod det nobis T\' aliquid v 8 relegionis 0 9 appell. (appellationis C) et uirtutes hom. f. est OCv 10 contemnendi R contenendi OC 13 scissionem (otatpsatv)] scisionem R sciscionem C 14 uoce profanus fin. R ut om. V 18 genera om. V 19 et qui V ultra ( £ >rckp)] extra OCv et] aut OCv 22 omnia om. v sue C 23 deo­ rum suorum v 26 et pr. om. OCv 27 suadebimus V de isdem C )

272
[*]( 3 ) rursum inter nos uideant certamina commoueri? haec nobis prae­ stat quae inter nos est ista contentio, hoc nobis praestat cer­ tamen pro uerbo aliter quam placet ipsi uerbo prolatum. patimur quodam modo id quod patiuntur insani, qui domos proprias suis manibus incendunt uel suos filios iugulant aut parentes repellunt putantes alienos.