Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
8. Et quidem, o loquax dialectice, interrogabo te paululum aliquid, tu mihi responde, ut ait ille qui per turbinem et nubem loquebatur ad Iob. nonne multae sunt mansiones apud deum? puto te non negare quod scriptum est. quid igitur? repleri oportebit has omnes an aliquas quidem repleri, alias autem non, ita ut maneant uacuae et uideantur inaniter praeparatae? scio quia concedes hoc quod omnes replendae sint; nihil enim ina niter a deo factum fateberis. hoc ipsum autem quod dicimus [*]( 2 ) mansionem quid putas lntellegi debere? nonne requiem et glo riam, quae reposita est beatis? non aliud esse dabis ut opinor. si ergo de hoc certum est, sequitur ut inquiramus si est aliquid quod istas ipsas unicuique nostrum conciliet mansiones. esse procul dubio necesse est. quid ergo illud erit quod ad diuersas unumquemque prouocat mansiones? nonne gestorum diuersitas et propositi secundum mensuram uniuscuiusqne fidei in hac luce transacta, quas etiam uias appellare mos est scripturae diui nae? quid igitur? per omnes istas uias iter nobis agendum [*]( 3 ) est an per aliquas ex his? si quidem possibile esset, unum per omnes ingredi esset beatum; sin minus, quam potest per plures, certe uel per aliquas; si ne id quidem, per unam saltim recte tantum et emendate incedere. si ergo audias unam esse uiam [*]( 5 cf. Iob 38, 3 7 cf. Ioh. 14, 2 25 cf. Matth. 7, 13-) [*](2 et alt.] ut V 3 uideamur V cautellam 0 5 0 loquax dia letice V o loquax o dialectice OCv interrogabo te paululum aliquid, tu mihi responde (epcarrjaio OE TT jjuxpov, ob as anoxpivai) V interrogabo te, responde paulolum (polulum C) aliquid tu mihi OCv 7 mansiones sunt V 8 quid igitur] qui diligitur V 9 oportebat Cv 10 uacuae] uae uae C \' 11 concedis V sunt V 16 quod istas] quo discas 0 quod dicas Cv conliet 0 conlidet C celi et v 18 peruocat V 19 pre positi C mensuras v fide C 20 transacta V tracta C tractata est 0 tractatas v uias om. C 21 istas omnes V 22 aliquas] illas alias quas OCv est OCv 23 si minus OC si id minus v 24 sal tem v 25 incederent V ) [*]( XXXXVI. Ruflni pars 1. ) [*]( H )