Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

5. Nequaquam, quaeso uos, o amici et fratres — fratres enim uos adhuc uoco, licet nihil fraternum erga nos seruare uelitis —, non ita de rebus maximis consulamus neque, sicut feruentes equi et inquieti facere solent, auriga nostro, id est timore dei, lasciue et petulanter excusso procul ab statutis metarum ter- minis euagemur, quin potius intra definitas nobis lineas philo­ sophemur et neque rursus in Aegyptum conuertamur neque ad Assyrios abducamur neque cantemus canticum domini in terra aliena, id est in omnem aurem peregrinam et inimicam reli- [*](2 ) gionis nostrae. qui utique cum diligenter audierint et retinuerint quae nostra sunt statim de scintillis nostris ingentia conflare nituntur incendia, quae usque ad caelum rapiuntur occultis ac se perurguentibus flabris et faciunt nobis elatas illas et circum­ lambentes omnia quae in circuitu sunt Babylonias flammas. quoniam quidem ex suis dogmatibus nihil fiduciae gerunt, cap- tant in nostris, si quid forte infirmum aut fragile inueniant non tam sui natura quam adserentis ignauia, et iaminde sicutmuscae uulneribus, ita illi nostris quibusque erroribus uel uerbis fra- [*](3 ) gilibus insidunt. sed nos non ultra nosmet ipsos ignoremus nec quid deceat in talibus inquirere refutemus. etiamsi inpossibile est nos unum sentire contentione depulsa, in hoc saltim fas sit foedus commune sancire, ne in publicum sancta mysteria profanemus, ne non sancte sancta tractemus et ea, quae per ineffabile suscepimus sacramentum, ne in aures profanas et pollutas conscientias inmergamus neque honestiores faciamus[*]( ■ 8 cf. Ps. 136, 4 14 cf. Dau. 8, 22 )[*](2 uos om. OCo licet enini 0 3 non exp. R consolamua OV,Ba.c. consolanus C 4 aequi RO nostrao R 6 definitas] statutas V 7 ab assyriis (i fin. ex 0) R 8 adducamur V.Ca.c. 9 peregrinum 0 relcgionis 0 11 de scintillis] discent illis 0 discintillis C 12 rapian­ tur R ac (c s. I.) se perurguentibus R aspergentibus 0 a se pergen­ tibus Cv sese perurgentibus V 13 circumlanbentes (n pr. s.) R circum­ mlabentes V 14 babilonias RCv babillonias 0 15 docmatibus Cv fidutiaegerunt 0 fiducia eger C 16 inuenient R V 17 adserenti signauit C ignauiae 0 20 doceat 0 requirere futemus OC re­ quirere v 22 sanccirc R sanctire V 23 tractamus (e s. alt. a) 0 24 effabile (s. i in) R ne om. v cum cod, Monac. 3787 25 onestiores C)

271
eos, qui simulacra colunt et idola uenerantur, qui turpibus et mysteriis et fabulis seruientes facilius pro his quae mysteria putant sanguinem snum quam sermonem his qui in talibus initiati non fuerint produnt. sed uideamus utrum, sicut stola [*](4 ) uiri et risus dentium et incessus pedum ostendit quaedam ex ipsa moderatione et temperantia uiri ipsius honestatis indicia, ita et uerbi prolatio et silentii continentia det aliquod de nobis et religionis et eruditionis indicium, quoniam quidem inter ceteras, quas de deo proferre appellationes hominibus fas est et uirtutes, etiam uerbum eum nominamus. iam ergo, si con­ tendendi propositum est, sit uel contentio ipsa nostra legitima.