Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
4. Et non hoc dico quia non oporteat semper meminisse dei, ne forte iterum ex alia nobis parte insurgant hi qui ueloces sunt ad hoc, ut quae simpliciter dicta sunt ad peruersam intel legentiam declinent. semper oportet meminisse dei, crebrius etiam quam respirare. et si dici uel fieri possibile est, nec aliud aliquid quam hoc agendum est, quoniam et ego conlaudo in lege domini meditari die ac nocte, sicut scripturae docent, et uespere et nocte et meridie narrare et bene dicere dominum in omni tempore et, sicut Moyses dicit, cubans in lecto et exsurgens et iter incedens. et si quid aliud est quodcumque agit homo, semper deum et memoriam dei expedit fixam in pectore detinere. non [*](2 ) ergo habere semper ,dei memoriam ueto, sed de deo semper et inportune disputare non suadeo. uerum ne in hoc quidem quae pia sunt sed quae inportuna sunt ueto; non doctrinam prohibeo, sed inmoderationem reseco. aut non et mellis satietas uomitum mouet ac nimietas? et quid melle dulcius? sed tempus est omni rei, sicut Salomoni uidetur et mihi. fit enim bonum non bonum, si non fiat bene. aut non inportunum est in hieme flores [*](3 ) requiri et satis incongruum mulieri ornamenta uirilia uel si aptetur uiro monile muliebre? absurdum est et lugenti geome tricam ingerere et fletibus foedare conuiuium. haec ergo omnia aptum sibi tempus requirunt: et nos soli sumus qui oportuni tatem temporum non agnoscimus, apud quos praecipue deberet oportunitas omnium custodiri? [*](6 cf. Ps. 1, 2 7 cf. Ps. 54, 18 cf. Ps. 83, 2 9 cf. Deut. \' 6, 7 15 cf. Prou. 25, 27 16 ct. Indd. 14. 18 cf. Eccle. 3, 1 ) [*]( 2 exj ea C hii BOC 3 ut quae] atque Oa.c. 4 declinant O me meminisse 0 6 in legem 0 7 scriptura edocet (omisso sequente et) Rp.c. scriptura docet OCv 8 nocte] mane v (rcpun textus Graec.) et alt. om. 0 enarrare V t? (s. et) B 9 moses C 10 quid aliuil estJ possibile est in Rm2 in ras, aliud (aXXo)J illud OCVv 14 pie- inportune Ra.c. sed] seu v oportuna 0 portuna C ueto ante sed transp. V 15 satietas ac (et V aut C) nimietas uom. mouet OCVv 17 salamoni R solomoni C sit C enim] aute R 18 iheme 0 19 uirilia] add. aptari s. I. Bm2 20 munile OC et om. OCv■ languenti Ov langenti C geometricum Cv 21 ingere R conuium C uia ergo v 22 requirent 0,Ra.c.,v redderent C 23 temporis V praecipio V)