Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
9. Quod uero me maius omnibus et supra cuncta quae superius diximus deterrebat illud est — ueniendum namque est ad summum ipsum uerbi fastigium et proferendum quae uera sunt; neque enim fas est in talibus fallere —: arbitrabar non esse simile, sicut et nunc quoque arbitror, pecora uel armenta regere et hominibus praeesse atque animas mode rari. ibi enim studium est gregem uel armenti uel pecoris [*](2 ) ualidum membris et laetum carnibus facere; quod prospiciens uel armentarius ille uel pastor comantes herbis et uirides riuis deligit campos, quos fecundiores probarit ad pabula, et hos ipsos alternis pastibus innouat et ab aliis ad alios gregem transmouet saltus. sed et ad requiem perquirit nemorosa cubilia. agit autem gregem interdum uirga, praecipue tamen calami uel fistulae suauitate permulcens. nec aliud ultra operis [*](3 ) uel armentario inminet uel pastori, nisi quod parua quaedam sollicitudo requiritur aduersum insidias atque inprobitatem luporum et, sicubi forte aegrum pecus, uel reuisere oculo uel palpando curare, umbras in aestibus prospicere, strata recu- [*](14 cf. Uergil. Aen. III 220 )[*]( 1 uiliter] uiriliter 0 et om. R 2 relegione 0 relegioni Ca.c. 3 ad gratiam] gratia v 5 at] ad OCa.c. aut A ac V auersari (jjuaslv)] aduersari RCv 7 maius (jjiscCgv)] magis V magis me v omni bus om. V et] ut A cuncta] omnia A 10 arbitrabar Ap.c. 13 studii (i alt. s. l. m2) C stadium R et gregem V pe.corum A 14 menbris C 15 uiridis V 16 deligit v delegit BAC dili git OV probaberit 0 18 perquiret R 19 aget ROC 22 sollici tudo (s. J solitudo) A requiretur 0 23 pecos (u s. o) R reuis sere Ca.c. reuiuiscere (in mg. 1 reuisere) A )