Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
10. Homini uero cum perdifficile sit scire regi, id est regenti se obtemperare, multo difficilius est scire alios regere et regere secundum istam nostram disciplinam, quae ex diuina lege descendit atque ad deum ducit. cuius quanto spes et gloria maior est, tanto et periculum grauius quippe habentibus [*]( 2 ) intellectum. quem rectorem primo omnium, ut mihi uidetur, oportet sicut argentum uel aurum probari et ex omni parte circumspici atque in omni tempore et actibus contemplari, ne quid forte habeat intra se admixtionis alienae uel materiae uilioris et raucum sonum aeris uel plumbi admixtione respon deat et lateat intrinsecus adulterinum aliquid, quod ignis [*]( 3 ) examinet et resoluat. quod malum utique tanto fiet perni- ciosius, quanto numerosioris populi rector extiterit, sicut certe grauius est in multos diffundi pestem quam unum pestilentia consumi.