Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

8. Ad haec accessit etiam illud — proferam etenim omnia apud uos et nihil iam tegam secreti —, quod siue rusticitatis siue libertatis meae fuerit uos probate. erubui de quibusdam, quos uidebam nihil penitus ad emendationem uitae suae, nihil adquisisse correctionis ad mores, quin immo et nequiores effectos inmundis, ut dicitur, pedibus inruentes certatim in sancta et, priusquam digni haberentur primo aditu ac ianuis, ad tribunal continuo tendere atque ad sacerdotium festinare et repulsis ceteris ipsi sacris altaribus incubare, ut iam non ad formam et exemplum plebi praebendum ordo ille uideatur, sed occasio quaedam in abundantia et securitate uiuendi, nec officium ducatur futuro dei iudicio obnoxium, sed secura [*]( 2 ) quaedam et nusquam discutienda administratio putetur. et sunt paene plures numero rectores isti quam illi quos regunt, ut nusquam sit illud apostoli quod ait: non omnes prophetae, non omnes magistri. hic enim omnes magistri, omnes prophetae, ita ut secundum antiquum prouerbium merito [*]( 3 ) dicatur quod et Saul in prophetis. et re uera nulla nobis antiquorum historia tradidit uel tantum in ecclesia fuisse[*]( 12 cf. II Reg. 19, 24 21 I Cor. 12, 29 24 I Reg. 10, 11. 12. 19, 24. ) [*]( 2 uiles (i s. e) (J et 0 s. 1. etiam Cv inperite multitudinis (perite s. mul m2) V 4 bonis] nobis (u s. b) C nouis v 6 boccultis C 9 liberitatis v probate uos V 10 paenitus 0 nihil alt. exp. R 11 adquisse Ca.c. ad mores] a*iuoris m2 ex admoris V 12 se effec­ tos F 13 aç ianuis R 15 ipsa R ipsis V,Cp.c.,v 17 habundantia C a.c.,v 20 poene R pene C 21 ęţ (ut s.) R et V qui Oa.c. 22 mag.] ministri A hi v onis pphetae oilis magistri OA V 23 ita ut et R 24 sauli Y )

13
ministrorum numerum uel tam uiliter congregatum. unde et religioni ac doctrinae nostrae obprobrium nascitur quod sacer­ dotia uel ministeria ambitione potius et ad gratiam quam meritorum iudicio deferuntur. cuius rei uitium uel labem etiamsi prohibere supra nos est, at certe erubescere et auer­ sari pars aliqua pietatis est.