Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
7. Nihil enim re uera mihi ad beatam uitam praestantius uidebatur quam uelut clausis carnalibus sensibus et extra carnem mundumque effectum quempiam in semet ipsum con uerti, id est suos sensus atque animos conspicari alienumque effectum a mortalium curis sibi soli loqui et deo, ut altior cunctis uisibilibus factus mentem suam repleat diuinis sensibus et caelestibus formis absque ulla admixtione terrena uere speculum inmaculatum effectus imaginis dei et ex ipsius lumine semper lumen accipiens, auspicia quaedam uel initia futuri in semet ipso saeculi ferens atque in terris adhuc positus consortio quodammodo perfruens angelorum, despecta ac derelicta fragilitate terrena ad superna et caelestia spiritus sancti subuectione transferri. si quis forte uestrum huiusce- [*]( 2 ) modi amoris aliquando sensit ardorem, scit quae dico et quae loquor agnoscit et quare perturbatus sim nouit ac facile ueniam dabit. ceteris autem non ero nimius in satisfactione, quibus fortassis huiuscemodi sermo, dum opus eius ignoratur, etiam derisui esse potest, et his praecipue quibus inuidiae languor recte iudicandi praepedit sensum; et operi optimo uitiosum nomen infligunt philosophiam cenodoxiam uocantes [*]( 13 cf. I Cor. 14, 28 16 cf. Sap. 7, 26 ) [*](1 idj hic C hoc v inpedire OC 3 quo] quod V 4 saltim (e s. i) 0 ad quae V 12 sensos (u s. o) 0 13 efectum Ca.c. mor talibus R se sibi Cv 15 amixtione V 19 dispecta 0,Ca.c. 20 ad] ac v 23 ac] et V 24 in satisfactionem V 26 dirisui Ca.c. ęiąş (s. esse) 0 esse multis potest v quibus praecipuae V 28 filosophiam R phylosofiam C )