Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

44. Sicut enim uerbi gratia, si fieri posset ut ex multis animalibus ac bestiolis genere ac specie diuersis, magnis et exiguis, ferocioribus et mitioribus, asperioribus et lenioribus, unum aliquod animal uel bestia una constaret, haec utique ad mitigandum si cui crederetur, quantum ei inmineret operis ac laboris, quantum eius requireretur industriae, ut unicuique bestiarum uel animalium, prout mos exigit singulorum uel prout natura poscit, occurreret! quoniam quidem neque eadem uox apta est omnibus neque eisdem, ut ita dicam, sibilis [*]( 2 ) aguntur. sed ne cibus quidem cunctis unus atque idem est nec palpandi ac fouendi mos unus est bestiis, ita ut interdum hisdem ipsis quibus mitigantur aliae ad furorem aliae susci­ tentur. quibus ergo se modis singulis quibusque bestiae huius ille eruditor aptabit? quomodo se ad uniuscuiusque naturam atque ingenium commodabit? nonne necesse erit eum, cum sit apud semet ipsum simplex et constans, tam fieri uarium et tam in diuersa mutabilem quam poscit ipsa diuersitas bestiarum, ut unumquodque animal pro naturae et ingenii sui oportunitate curetur, quo possit totius bestiae corpus ex tanta diuersitate conpositum recte inter se inuicem bestiolis [*]( 3 ) moderatis in pace ac tranquillitate persistere? ita ex multis ac diuersis et moribus et linguis et institutionibus uelut [*]( 3 species om. v 5 cui cura an. inst. v 7 praemittimus V 8 pos­ sit 0 11 uel] et v 12 mitigandum (ti s. l.) R 14 exiget (er s. g) R 15 occurrerit (re s. I.) 0, om. v quidem lJęq\\lę ęą. neque R 17 nec v tibus (c s. t) C cunctis om. v 18 nec] et R 19 isdem Ov ljisdem C alii-alii 0 22 nonne] non CVv 25 pro natura V 26 quod poscit (d m2 s. 1. C) Cv )

37
unum animal conpositum sibique dissimile commune hoc corpus ecclesiae qui instituendum suscepit ac regendum, cum esse debeat ipse apud se semper inmobilis et idem, necesse- habet tamen singulorum se et moribus et institutionibus conformare ac sermonem suum aptare singulis oportunum..