Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
45. Quoniam quidem alii lacte indigent, hi uidelicet quibus prima adhuc religionis rudimenta traduntur, et cum sint paruuli in fide, uirilis adhuc, ut ita dixerim, cibi uigorem ferre non possunt; quem utique contra uires si quis ingeratr fortassis oppressi et degrauati, dum mens non sufficit ingesta suscipere — sicut ne in paruulis quidem corporalis materia decoquere ualet maiores uiribus cibos —, etiam priorum iacturam ac detrimenta persentient. alii uero sunt qui sapien- [*]( 2 ) tia indigent, quae profertur et praedicatur inter perfectos, et cibis excelsioribus ac ualidioribus uti possunt pro eo quod exer citatos habent sensus ad discretionem boni uel mali, ueritatis atque mendacii. quos utique neque lacte potari neque holeribus pasci, id est infirmo ac fragili conuenit cibo; alio quin nequaquam roborabuntur in fortitudine Christi neque crescent laudabili incremento, quo oportet omnem perfectum in ipso crescere in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.