Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

43. Propterea ergo multo utilius est animae simpliciter et pure ueritatis elementa suscipere et uelut ceris ea nondum charaxatis inscribere quam super illa quae ante male scripta sunt superducere, id est supra malam doctrinam et peruersa dogmata uerbum fidei ac ueritatis ingerere et cum primis postrema confundere. nam uiam quidem incedere adtritam et leuigatam adsiduitate commeantium praestat quam inusitatam et rudem et nullis antea uestigiis proculcatam, campum quo­ que serere exercitio aratri frequentis edomitum melius est quam illum qui ignarus est sulci et uomeris nescius; animam uero illam melius excolam, quae nullo adhuc maligni cultoris aratro temerata est nec praeuentione pessimi seminis occupata. alioquin duplicabitur nobis labor, dum necesse est prius [*]( 2 ) [*]( 5 cf. Eph. 4, 14 18 cf. Rom. 10, 8. I Tim. 4, 6 cf. II Cor. 6, 7. Col. 1, 5. Iac. 1, 18. ) [*]( 1 posse putant Cv putent Rp.c. 2 ex ueri] exuri Ca.c. fre­ quenter in hoc modo in illud OA 4 reluctantas Ra.c. 6 stultie Ra.c. 7 -do diuersos-p. 37, 16 sensus om. A 9 contempnere 0,Cp.c. 11 accedere 0 (i s. pr. e), Ca.c. 12 sonora V 13 quaeruntur 0 15 pure R elimenta Cet.c. 16 caraxatis Cv scripte Ca.c. 17 sup Cv 20 inusitata (a ex e) R 21 proculcata ex proculcatis R 22 exerticio (c s. t) C aratris 0 23 et uomeris est nescius O ) [*]( 3* )

36
conceptas malitiae formas corde detrudere, tum deinde bonita­ tis imaginem uirtutum ceris uariantibus reformare, ut, quam multae ac diuersae fuerant in anima species deprauationis, tam multae sint et restitutionis. quorum omnium scientia ac disciplina uigere debet apud eum, cui animarum instituen- darum cura committitur. ex quibus nos quam plurima nunc breuitatis studio praetermittimus.